previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

At non in Pharia manes iacuere favilla,
Nec cinis exiguus tantam compescuit umbram:
Prosiluit busto, semustaque membra relinquens
Degeneremque rogum, sequitur convexa Tonantis,
5Qua niger astriferis connectitur axibus aer,
Quaque patet terras inter lunaeque meatus,
(Semidei manes habitant, quos ignea virtus
Innocuos vita patientes aetheris imi
Fecit) et aeternos animam collegit in orbes.
10Non illuc auro positi, nec ture sepulti
Perveniunt. Illic postquam se lumine vero
Implevit, stellasque vagas miratur, et astra
Fixa polis, vidit quanta sub nocte iaceret
Nostra dies, risitque sui ludibria trunci.
15Hinc super Emathiae campos, et signa cruenti
Caesaris, ac sparsas volitavit in aequore classes;
Et scelerum vindex in sancto pectore Bruti
Sedit, et invicti posuit se mente Catonis.
Ille, ubi pendebant casus, dubiumque manebat,
20Quem mundi dominum facerent civilia bella,
Oderat et Magnum, quamvis comes isset in arma,
Auspiciis raptus patriae ductuque senatus:
At post Thessalicas clades iam pectore toto
Pompeianus erat. Patriam tutore carentem
25Excepit, populi trepidantia membra refovit,
Ignavis manibus proiectos reddidit enses,
Nec regnum cupiens gessit civilia bella,
Nec servire timens. Nil caussa fecit in armis
Ipse sua: totae post Magni funera partes
30Libertatis erant: quas ne per litora fusas
Colligeret rapido victoria Caesaris actu,
Corcyrae secreta petit, ac mille carinis
Abstulit Emathiae secum fragmenta ruinae.
Quis ratibus tantis fugientia crederet ire
35Agmina? quis pelagus victas arctasse carinas?
Dorida tunc Malean, et apertam Taenaron umbris,
Inde Cythera petit: Boreaque urgente carinas
Creta fugit: Dictaea legit, cedentibus undis,
Litora. Tunc ausum classi praecludere portus
40Impulit ac saevas meritum Phycunta rapinas
Sparsit: et hinc placidis alto delabitur auris
In litus, Palinure, tuum: (neque enim aequore tantum
Ausonio monumenta tenes, portusque quietos
Testatur Libye Phrygio placuisse magistro;)
45Cum procul ex alto tendentes vela carinae
Ancipites tenuere animos, sociosne malorum,
An veherent hostes. Praeceps facit omne timendum
Victor, et in nulla non creditur esse carina.
Ast illae puppes luctus planctusque ferebant,
50Et mala vel duri lacrimas motura Catonis.
Nam postquam frustra precibus Cornelia nautas
Privignique fugam tenuit, ne forte repulsus
Litoribus Phariis remearet in aequora truncus,
Ostenditque rogum non iusti flamma sepulchri:
55Ergo indigna fui, dixit, Fortuna, marito
Accendisse rogum, gelidosque effusa per artus
Incubuisse viro? laceros exurere crines?
Membraque dispersi pelago componere Magni?
Vulneribus cunctis largos infundere fletus?
60Ossibus et tepida vestes implere favilla,
Quidquid ab extincto licuisset tollere busto,
In templis sparsura deum? Sine funeris ullo
Ardet honore rogus: manis hoc Aegyptia forsan
Obtulit officium grave manibus. O bene nudi
65Crassorum cineres ! Pompeio contigit igni
Inidia maiore deum. Similisne malorum
Sors mihi semper erit? numquam dare busta licebit
Coniugibus? numquam plenas plangemus ad urnas?
Quid porro tumulis opus est, aut ulla requiris
70Instrumenta, dolor ? Non toto pectore portas
Impia Pompeium? non imis haeret imago
Visceribus? Quaerat cineres victura superstes.
Nunc tamen hinc longe qui fulget luce maligna
Ignis, adhuc aliquid. Phario de litore surgens,
75Ostendit mihi, Magne, tui. Iam flamma resedit,
Pompeiumque ferens vanescit solis ad ortus
Fumus, et invisi tendunt mihi carbasa venti.
Non mihi nunc tellus Pompeio si qua triumphos
Victa dedit, non alta terens Capitolia currus
80Gratior: elapsus felix de pectore Magnus;
Hunc volumus, quem Nilus habet, terraeque nocenti
Non haerere queror: crimen commendat arenas.
Linquere, si qua fides, Pelusia litora nolo.
Tu pete bellorum casus, et signa per orbem,
85Sexte, paterna move: namque haec mandata reliquit
Pompeius vobis in nostra condita cura:
"Me cum fatalis leto damnaverit hora,
Excipite, o nati, bellum civile, nec umquam,
Dum tetris aliquis nostra de stirpe manebit,
90Caesaribus regnare vacet. Vel sceptra, vel urbes
Libertate sua validas impellite fama
Nominis: has vobis partes, haec arma relinquo.
Inveniet classes, quisquis Pompeius in undas
Venerit: et noster nullis non gentibus heres
95Bella dabit: tantum indomitos memoresque paterni
Iuris habete animos. Uni parere decebit,
Si faciet partes pro libertate, Catoni."
Exsolvi tibi, Magne, fidem; mandata peregi.
Insidiae valuere tuae, deceptaque vixi,
100Ne mihi commissas auferrem perfida voces.
Iam nunc te per inane chaos, per Tartara, coniux,
Si sunt ulla, sequar: quam longo tradita leto,
Incertum est: poenas animae vivacis ab ipsa
Ante feram. Potuit cernens tua vulnera, Magne,
105Non fugere in mortem: planctu concussa peribit,
Effluet in lacrimas; numquam veniemus ad enses,
Aut laqueos, aut praecipites per inania iactus.
Turpe, mori post te solo non posse dolore.
Sic ubi fata, caput ferali obduxit amictu,
110Decrevitque pati tenebras, puppisque cavernis
Delituit: saevumque arcte complexa dolorem
Perfruitur lacrimis, et amat pro coniuge luctum.
Illam non fluctus stridensque rudentibus Eurus
Movit, et exsurgens ad summa pericula clamor:
115Votaque sollicitis faciens contraria nautis,
Composita in mortem iacuit, favitque procellis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Sir Edward Ridley, 1905)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: