previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


VI.

De imperio Diocletiani, et ut Christianos persecutus sit.


Oros. vii. 25.
Anno incarnationis dominicae CCLXXXVI Diocletianus XXXIII ab Augusto imperator ab exercitu electus annis XX fuit, Maximianumque cognomento Herculium socium creauit imperii. Quorum tempore Corausius
Carausius Emperor in Britain
quidam, genere quidem infimus, sed consilio et manu promptus, cum ad obseruanda Oceani litora, quae tunc Franci et Saxones infestabant, positus, plus in perniciem quam in profectum reipuplicae ageret, ereptam praedonibus praedam nulla ex parte restituendo dominis, sed sibi soli uindicando; accendens suspicionem, quia ipsos quoque hostes ad incursandos fines artifici neglegentia permitteret; quam ob rem a Maximiano iussus occidi purpuram sumsit, ac Brittanias occupauit; quibus sibi per VII annos fortissime uindicatis ac retentis, tandem fraude Allecti socii sui interfectus est. Allectus postea
Allectus.
ereptam Carausio insulam per triennium tenuit; quem Asclipiodotus praefectus praetorio obpressit, Brittaniamque post X annos recepit.

Interea Diocletianus in oriente, Maximianus

Persecution under Diocletian.
Herculius in occidente uastari ecclesias, affligi, interficique Christianos, decimo post Neronem loco praeceperunt; quae persecutio omnibus fere ante actis diuturnior atque inmanior fuit; nam per X annos incendiis ecclesiarum, proscriptionibus innocentum, caedibus martyrum incessabiliter
cf. Gildas, ยง 9.
acta est. Denique etiam Brittaniam tum plurima confessionis Deo deuotae gloria sublimauit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Sort places alphabetically, as they appear on the page, by frequency
Click on a place to search for it in this document.
Oros (Ceara, Brazil) (1)
Great Britain (United Kingdom) (1)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: