previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XXIII [XXV].

Qualis uisio cuidam uiro Dei apparuerit, priusquam monasterium Coludanae urbis esset incendio consumtum.


Coldingham destroyed by fire.
HIS temporibus monasterium uirginum, quod Coludi Urbem cognominant, cuius et supra meminimus, per culpam incuriae flammis absumtum est. Quod tamen a malitia inhabitantium in eo, et praecipue illorum,
cf. Ps cvi. 34.
qui maiores esse uidebantur, contigisse, omnes, qui nouere, facillime potuerunt aduertere. Sed non defuit puniendis admonitio diuinae pietatis, qua correcti per ieiunia, fletus, et preces iram a se, instar Nineuitarum,
cf. Ion iii. 5-10.
iusti Iudicis auerterent.

Erat namque in eodem monasterio uir de genere

Story of Adamnan, an Irish Monk
Scottorum, Adamnanus uocabulo, ducens uitam in continentia et orationibus multum Deo deuotam, ita ut nil umquam cibi uel potus, excepta die dominica et quinta sabbati, perciperet, saepe autem noctes integras peruigil in oratione transigeret. Quae quidem illi districtio uitae artioris, primo ex necessitate emendandae suae prauitatis obuenerat, sed procedente tempore necessitatem in consuetudinem uerterat.

Siquidem in adulescentia sua sceleris aliquid

His sin and repentance.
commiserat, quod commissum, ubi ad cor suum rediit, grauissime exhorruit, et se pro illo puniendum a districto Iudice timebat. Accedens ergo ad sacerdotem, a quo sibi sperabat iter salutis posse demonstrari, confessus est reatum suum, petiitque, ut consilium sibi
cf. Matt. iii. 7; Luc. iii. 7.
daret, quo posset fugere a uentura ira. Qui audito eius commisso dixit: ‘Grande uulnus grandioris curam medellae desiderat; et ideo ieiuniis, psalmis, et orationibus, quantum uales, insiste, quo praeoccupando
cf. Ps. xciv. 2.
faciem Domini in confessione propitium eum inuenire merearis.’ At ille, quem nimius reae conscientiae tenebat dolor, et internis peccatorum uinculis, quibus grauabatur, ocius desiderabat absolui: ‘Adulescentior,’ inquit, ‘sum aetate, et uegetus corpore; quicquid mihi
cf. 1 Cor. v. 5.
inposueris agendum, dummodo saluus fiam in die Domini, totum facile feram, etiam si totam noctem stando in precibus peragere, si integram septimanam iubeas abstinendo transigere.’ Qui dixit: ‘Multum est, ut tota septimana absque alimento corporis perdures; sed biduanum uel triduanum sat est obseruare ieiunium. Hoc facito, donec post modicum tempus rediens ad te, quid facere debeas, et quamdiu paenitentiae insistere tibi plenius ostendam.’ Quibus dictis, et descripta illi mensura paenitendi, abiit sacerdos, et ingruente causa subita secessit Hiberniam, unde originem duxerat, neque ultra ad eum iuxta suum condictum rediit. At ipse memor praecepti eius, simul et promissi sui, totum se lacrimis paenitentiae, uigiliis sanctis, et continentiae mancipauit; ita ut quinta solum sabbati et dominica, sicut praedixi, reficeret, ceteris septimanae diebus ieiunus permaneret. Cumque sacerdotem suum Hiberniam secessisse, ibique defunctum esse audisset, semper ex eo tempore, iuxta condictum eius memoratum, continentiae modum obseruabat; et, quod causa diuini timoris semel ob reatum conpunctus coeperat, iam causa diuini amoris delectatus praemiis indefessus agebat.

He prophesies the destruction of Coldingham,
Quod dum multo tempore sedulus exsequeretur, contigit, eum die quadam de monasterio illo longius egressum, comitante secum uno de fratribus, peracto itinere redire. Qui cum monasterio propinquarent, et aedificia illius sublimiter erecta aspicerent, solutus est in lacrimas uir Dei, et tristitiam cordis uultu indice prodebat. Quod intuens comes, quare faceret, inquisiuit. At ille: ‘Cuncta,’ inquit, ‘haec, quae cernis, aedificia puplica uel priuata, in proximo est, ut ignis absumens in cinerem conuertat.’ Quod ille audiens, mox ut intrauerunt monasterium, matri congregationis, uocabulo Aebbæ, curauit indicare. At illa merito turbata de tali praesagio uocauit ad se uirum, et diligentius ab eo rem, uel unde hoc ipse nosset, inquirebat. Qui ait: ‘Nuper occupatus noctu uigiliis et psalmis, uidi adstantem mihi subito quendam incogniti uultus; cuius praesentia cum essem exterritus, dixit mihi, ne timerem; et quasi familiari me uoce alloquens, ‘Bene facis,’ inquit, ‘qui tempore isto nocturnae quietis non somno indulgere, sed uigiliis et orationibus insistere maluisti.’ At ego: ‘Noui,’ inquit, ‘multum mihi esse necesse uigiliis salutaribus insistere, et pro meis erratibus sedulo Dominum deprecari.’ Qui adiciensUerum,’ inquit, ‘dicis, quia et tibi et multis opus est peccata sua bonis operibus redimere, et, cum cessant a laboribus rerum temporalium, tunc pro appetitu aeternorum bonorum liberius laborare; sed hoc tamen paucissimi faciunt. Siquidem modo totum hoc monasterium ex ordine perlustrans, singulorum casas ac lectos inspexi, et neminem ex omnibus praeter te erga sanitatem animae suae occupatum repperi; sed omnes prorsus, et uiri et feminae, aut somno torpent inerti, aut ad peccata uigilant. Nam et domunculae, quae ad orandum uel legendum
as a divine judgement for its corruptions.
factae erant, nunc in comessationum, potationum, fabulationum, et ceterarum sunt inlecebrarum cubilia conuersae, uirgines quoque Deo dicatae, contemta reuerentia suae professionis, quotiescumque uacant, texendis subtilioribus indumentis operam dant, quibus aut se ipsas ad uicem sponsarum in periculum sui status adornent, aut externorum sibi uirorum amicitiam conparent. Unde merito loco huic et habitatoribus eius grauis de caelo uindicta flammis saeuientibus praeparata est.’’ Dixit autem abbatissa: ‘Et quare non citius hoc conpertum mihi reuelare uoluisti?’ Qui respondit: ‘Timui propter reuerentiam tuam, ne forte nimium conturbareris; et tamen hanc
cf. 3 Reg. xi. 12; xxi 29.
consolationem habeas, quod in diebus tuis haec plaga non superueniet.’ Qua diuulgata uisione, aliquantulum loci accolae paucis diebus timere, et se ipsos intermissis facinoribus castigare coeperunt. Uerum post obitum ipsius abbatissae redierunt ad pristinas sordes, immo sceleratiora fecerunt. Et cum dicerent,
1 Thess. v. 3
Pax et securitas,’ extemplo praefatae ultionis sunt poena multati.

Quae mihi cuncta sic esse facta reuerentissimus meus conpresbyter Aedgils referebat, qui tunc in illo monasterio degebat. Postea autem, discedentibus inde ob desolationem plurimis incolarum, in nostro monasterio plurimo tempore conuersatus, ibidemque defunctus est. Haec ideo nostrae historiae inserenda credidimus, ut admoneremus lectorem operum Domini, quam terribilis in consiliis super filios hominum;

Ps. lxv. 5.
ne forte nos tempore aliquo carnis inlecebris seruientes, minusque Dei iudicium formidantes, repentina eius ira corripiat, et uel temporalibus damnis iuste saeuiens affligat, uel ad perpetuam perditionem districtius examinans tollat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: