previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XVII.

Quae item de loco ascensionis dominicae et sepulchris patriarcharum.


DE loco quoque ascensionis dominicae praefatus
Bede, c. 6; Adamn. i. 22, 23.
auctor hoc modo refert:— “Mons Oliuarum altitudine monti Sion par est, sed latitudine et longitudine praestat; exceptis uitibus et oliuis, rarae ferax arboris, frumenti quoque et hordei fertilis. Neque enim brucosa, sed herbosa et florida soli illius est qualitas; in cuius summo uertice, ubi Dominus ad caelos ascendit, ecclesia rotunda grandis, ternas per circuitum cameratas habet porticus desuper tectas. Interior namque domus propter dominici corporis meatum camerari et tegi non potuit; altare ad orientem habens angusto culmine protectum, in cuius medio ultima Domini uestigia, caelo desuper patente, ubi ascendit, uisuntur. Quae cum cotidie a credentibus terra tollatur, nihilominus manet, eandemque adhuc speciem ueluti inpressis signata uestigiis seruat. Haec circa aerea rota iacet, usque ad ceruicem alta, ab occasu habens introitum, pendente desuper in trocleis magna lampade, totaque die et nocte lucente. In occidentali eiusdem ecclesiae parte fenestrae octo, totidemque e regione lampades in funibus pendentes usque Hierosolymam per uitrum fulgent; quarum lux corda intuentium cum quadam alacritate et conpunctione pauefacere dicitur. In die ascensionis dominicas per annos singulos, missa peracta, ualidi flaminis procella desursum uenire consueuit, et omnes, qui in ecclesia adfuerint, terrae prosternere.

Adamn. ii. 8, 9, 10; Bede, c. 8.
De situ etiam Chebron et monumentis patrum ita scribit:— “Chebron quondam ciuitas et metropolis regni Dauid, nunc ruinis tantum, quid tunc fuerit, ostendens. Uno ad orientem stadio speluncam duplicem in ualle habet, ubi sepulchra patriarcharum quadrato muro circumdantur, capitibus uersis ad Aquilonem; et haec singula singulis tecta lapidibus instar basilicae dolatis; trium patriarcharum candidis, Adam obscurioris et uilioris operis, qui haud longe ab illis ad borealem extremamque muri illius partem pausat. Trium quoque feminarum uiliores et minores memoriae cernuntur.

Mamre collis mille passibus a monumentis his ad Boream, herbosus ualde et floridus, campestrem habens in uertice planitiem; in cuius aquilonali parte quercus Abrahae duorum hominum altitudinis truncus ecclesia circumdata est.

Haec de opusculis excerpta praefati scriptoris ad sensum quidem uerborum illius, sed breuioribus strictisque conprehensa sermonibus, nostris ad utilitatem legentium historiis indere placuit. Plura uoluminis illius, siqui scire delectat, uel in ipso illo uolumine, uel in eo, quod de illo dudum strictim excerpsimus, epitomate requirat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: