previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

l. xxxiv continentvr aeris metalla genera aeris quae corinthia quae deliaca quae aeginetica de tricliniis aeratis de candelabris de templorum ornamentis ex aere quod primum dei simulacrum romae ex aere factum de origine statuarum et honore statuarum genera et figurae. antiquas statuas togatas sine tunicis fuisse quae primae statuae romae. quibus primum publice positae, quibus primum in columna, quando rostra quibus externis romae publice positae quibus romae mulieribus in publico positae quae prima romae statua equestris publice posita quando omnes privatim positae statuae ex publico sublatae quae prima ab externis publice posita fuisse antiquitus et in italia statuarios de pretiis signorum inmodicis de colossis in urbe celeberrimis nobilitates ex aere operum et artificum ccclxvi differentiae aeris et mixturae. de pyropo de campano aere de servando aere de cadmia med. ex ea xv aeris usti effectus in medicina x de scoria aeris. de flore aeris, squama aeris, stomomate aeris. med. ex iis xlvii aerugo. med. ex ea xviii hieracium scolex aeris. med. ex eo xviii de chalcitide. med. ex ea vii psoricon sori. med. ex eo iii misy. med. ex eo xiii chalcanthum sive atramentum sutorium. med. ex eo xvii pompholyx. spodium. med. ex iis vi antispodi gen. xv smegma de diphryge de triente servilio de ferrariis metallis simulacra ex ferro caelaturae ex ferro differentiae ferri de ferro quod vivum appellant ferri temperatura robiginis remedia med. ex ferro vii med. ex robigine xiiii med. ex squama ferri xvii hygremplastrum de plumbi metallis de plumbo albo de argentario. de stagno de plumbo nigro med. ex plumbo xv med. ex scoria plumbi xv spodium ex plumbo de molybdaena. med. ex ea v psimythium sive cerussa. med. ex ea vi sandaraca. med. ex ea xi arrhenicum summa: medicinae cclviii. ex iis ad canis morsus, ad caput, alopecias, oculos xxv, aures, nares, oris vitia, lepras, gingivas, dentes, uvam, pituitam, fauces, tonsillas, anginam, tussim, vomitiones, pectus, stomachum, suspiria, lateris dolores, splenem, ventrem, tenesmum, dysenteriam, sedem, verenda, sanguinem sistendum, podagras, hydropicos, ulcera, volnera xxvi, suppurata, ossa, paronychia, ignem sacrum, haemorroidas, fistulas, callum, pusulas, scabiem, cicatrices, infantes, muliebria vitia, psilotrum, venerem inhibendam, ad vocem, contra lymphationes. summa: res et historiae et observationes dccccxv

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: