previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

verum haec commeantium per maria terrasque peregrinatio non patitur differri minores quoque, quibus est natura similis. utcumque enim supra dictas magnitudo et vires corporum invitare videri possint, coturnices ante etiam semper adveniunt quam grues, parva avis et, cum ad nos venit, terrestris potius quam sublimis. advolant et hae simili modo, non sine periculo navigantium, cum adpropinquavere terris. quippe velis saepe incidunt, et hoc semper noctu, merguntque navigia. iter est iis per hospitia certa. austro non volant, umido scilicet et graviore vento; aura tamen vehi volunt propter pondus corporum viresque parvas - hinc volantium illa conquestio labore expressa - , aquilone ergo maxime volant, ortygometra duce. primam earum terrae adpropinquantem accipiter rapit. semper hic remeantes comitatum sollicitant, abeuntque una persuasae glottis et otus et cychramus. glottis praelongam exerit linguam, unde ei nomen. hanc initio blandita peregrinatione avide profectam paenitentia in volatu cum labore scilicet subit: reverti incomitatam piget et sequi nec umquam plus uno die pergit, in proximo hospitio deserit. verum invenitur alia antecedente anno relicta simili modo in singulos dies. cychramus perseverantior festinat etiam pervenire ad expetitas sibi terras. itaque noctu is eas excitat admonetque itineris. otus bubone minor est, noctuis maior, auribus plumeis eminentibus, unde et nomen illi - quidam latine axionem vocant - , imitatrix alias avis ac parasita et quodam genere saltatrix. capitur haut difficulter ut noctuae, intentam in aliquem circumeunte alio. quod si ventus agmen adverso flatu coepit inhibere, pondusculis lapidum adprehensis aut gutture harena repleto stabilitae volant. coturnicibus veneni semen gratissimus cibus, quam ob causam eas damnavere mensae, simulque comitialem propter morbum despui suetum, quem solae animalium sentiunt praeter hominem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: