previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

felium et ichneumonum reliqua ut canum. vivunt annis senis. dasypodes omni mense pariunt et superfetant, sicut lepores. a partu statim inplentur; concipiunt quamvis ubera siccante fetu. pariunt vero caecos. elephanti, ut diximus, pariunt singulos magnitudine vituli trimenstris. cameli xii mensibus ferunt; a trimatu pariunt vere iterumque post annum inplentur a partu. equas autem post tertium demum aut post unum ab enixu utiliter admitti putant coguntque invitas. asinas et septimo die concipere facillime creditur. equarum iubas tondere praecipiunt, ut asinorum coitum patiantur humilitate; comantes enim gloria superbire. a coitu solae animalium currunt exadversus aquilonem austrumve, prout marem aut feminam concepere. colorem ilico mutant, rubriore pilo vel quicumque sit pleniore: hoc argumento desinunt admittere, etiam volentes. nec inpedit partus quasdam ab opere falluntque gravidae. vicisse olympia praegnantem echecratidis thessali invenimus. equos et canes et sues initum matutinum adpetere, feminas autem post meridiem blandiri diligentiores tradunt. equas domitas lx diebus equire ante quam gregales, sues tantum coitu spumam ore fundere, verrem subantis audita voce, ni admittatur, cibum non capere usque in maciem, feminas autem in tantum efferari, ut hominem lancinent, candida maxime veste indutum. rabies ea aceto mitigatur naturae adsperso. aviditas coitus putatur et cibis fieri, sicut viro eruca, pecori caepa. quae ex feris mitigentur, non concipere, ut anseres, apros vero tarde et cervos nec nisi ab infantia educatos mirum est. quadripedum praegnantes venerem arcent praeter equam et suem; sed superfetant dasypus et lepus tantum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (4 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: