previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

vocem non habere nisi quae pulmonem et arterias habeant, hoc est nisi quae spirent, aristoteles putat. idcirco et insectis sonum esse, non vocem, intus inmeante spiritu et incluso sonante; alia murmur edere, ut apes, alia contractum stridorem, ut cicadas, receptum enim duobus sub pectore cavis spiritum, mobili occursante membrana intus, attritu eius sonare. muscas, apes, cetera similia cum volatu et incipere audiri et desinere, sonum enim attritu et interiore aura, non anima, reddi; locustas pinnarum et feminum attritu sonare. credatur sane item aquatilium pectines stridere, cum volant, mollia et crusta intecta nec vocem nec sonum ullum habere: sed ceteri pisces, quamvis pulmone et arteria careant, non in totum sine ullo sunt sono - stridorem eum dentibus fieri cavillantur - , et is, qui caper vocatur in acheloo amne, grunnitum habet et alii, de quibus diximus. ova parientibus sibilus, serpentibus longus, testudini abruptus. ranis sui generis, ut dictum est, nisi si et in his ferenda dubitatio est, quia vox in ore concipitur, non in pectore. multum tamen in his refert et locorum natura: mutae in macedonia traduntur, muti et apri. avium loquaciores quae minores, et circa coitus maxime: aliis in pugna vox, ut coturnicibus, aliis ante pugnam, ut perdicibus, aliis cum vicere, ut gallinaceis. isdem sua maribus, aliis eadem et feminis, ut lusciniarum generi. quaedam toto anno canunt, quaedam certis temporibus, ut in singulis dictum est. elephans citra nares ore ipso sternumento similem elidit sonum, per nares autem turbarum raucitati. bubus tantum feminis vox gravior, in alio omni genere exilior quam maribus, in homine etiam castratis. infantis in nascendo nulla auditur ante quam totus emergat utero. primus sermo anniculo; set semenstris locutus est croesi filius et in crepundiis prodigio, quo totum id concidit regnum. qui celerius fari coepere, tardius ingredi incipiunt. vox roboratur a xiiii annis; eadem in senecta exilior, neque in alio animalium saepius mutatur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (6 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: