previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

tertium genus mellis minime probatum silvestre, quod ericaeum vocant. convehitur post primos autumni imbres, cum erice sola floret in silvis, ob id harenoso simile. gignit id maxime arcturi exortus ex a. d. pr. id. septembres. quidam aestivam mellationem ad arcturi exortum proferunt, quoniam ad aequinoctium autumni ab eo supersint dies xiiii, et ab aequinoctio ad vergiliarum occasum diebus xxxxviii plurima sit erice. athenienses eam tetralicen appellant, euboea sisyrum, putantque apibus esse gratissimam, fortassis quia tunc nulla alia sit copia. haec ergo mellatio fine vindemiae et vergiliarum occasu idibus novembribus fere includitur. relinqui ex ea duas partes apibus ratio persuadet, et semper eas partes favorum, quae habeant erithacen. a bruma ad arcturi exortum diebus lx somno aluntur sine ullo cibo. ab arcturi exortu ad aequinoctium vernum tepidiore tractu iam vigilant, sed etiamnum alvo se continent servatosque in id tempus cibos repetunt. in italia vero hoc idem a vergiliarum exortu faciunt et in eum dormiunt. alvos quidam in eximendo melle expendunt, ita diribentes quantum relinquant. aequitas quidem etiam in iis obstringitur, feruntque societate fraudata alvos mori. in primis ergo praecipitur, lauti ut purique eximant mella. faetorem mulierumque menses odere. cum eximantur mella, apes abigi fumo utilissimum, ne irascantur aut ipsae avide vorent. fumo crebriore et ignavia earum excitatur ad opera, nam nisi incubavere, favos lividos faciunt. rursus fumo nimio inficiuntur, quando iniuriam celerrime sentiunt mella, vel minimo contactu roris acescentia. et ob id inter genera servatur quod acapnum vocant.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: