previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

araneorum his non absurde iungatur natura, digna vel praecipua admiratione. plura autem sunt genera nec dictu necessaria in tanta notitia. phalangia ex iis appellantur quorum noxii morsus, corpus exiguum, varium, acuminatum, adsultim ingredientium. altera eorum species nigri, prioribus cruribus longissimis. omnibus internodia terna in cruribus. luporum minimi non texunt, maiores in terra, et cavernis exigua vestibula praepandunt. tertium eorundem genus erudita operatione conspicuum. orditur telas tantique operis materiae uterus ipsius sufficit, sive ita corrupta alvi natura stato tempore, ut democrito placet, sive est quaedam intus lanigera fertilitas: tam moderato ungue, tam tereti filo et tam aequali deducit stamina, ipso se pondere usus. texere a medio incipit, circinato orbe subtemina adnectens, maculasque paribus semper intervallis, sed subinde crescentibus ex angusto dilatans indissolubili nodo inplicat. quanta arte celat pedicas a scutulato rete grassantes! quam non ad hoc videtur pertinere crebratae pexitas telae et quadam politurae arte ipsa per se tenax ratio tramae! quam laxus ad flatus ac non respuenda quae veniant sinus! derelicta lasso praetendi summa parte arbitrere licia: at illa difficile cernuntur atque, ut in plagis, lineae offensae praecipitant in sinum. specus ipse qua concamaratur architectura! et contra frigora quanto villosior! quam remotus a medio aliudque agenti similis, inclusus vero sic, ut sit necne intus aliquis cerni non possit! age firmitas, quando rumpentibus ventis, qua pulverum mole degravante! latitudo telae saepe inter duas arbores, cum exercet artem et discit texere, longitudo fili a cacumine ac rursus a terra per illud ipsum velox reciprocatio, subitque pariter ac fila deducit. cum vero captura incidit, quam vigilans et paratus accursus! licet extrema haereat plaga, semper in medium currit, quia sic maxime totum concutiendo inplicat. scissa protinus reficit ad polituram sarciens. namque et lacertarum catulos venantur, os primum tela involventes et tunc demum labra utraque morsu adprehendentes, amphitheatrali spectaculo, cum contigit. sunt ex eo et auguria. quippe incremento amnium futuro telas suas altius tollunt. iidem sereno texunt, nubilo retexunt, ideoque multa aranea imbrium signa sunt. feminam putant esse quae texat, marem qui venetur; ita paria fieri merita coniugio.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: