previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

insectorum pedes quibus sunt, in obliquum moventur. quorundam extremi longiores foris curvantur, ut locustis.

hae pariunt, in terram demisso spinae caule, ova condensa autumni tempore. ea durant hieme; e terra subsequenti anno exitu veris emittunt parvas, nigrantes et sine cruribus pinnisque reptantes. itaque vernis aquis intereunt ova, sicco vere maior proventus. alii duplicem earum fetum geminumque exitium tradunt: vergiliarum exortu parere, deinde ad canis ortum obire et alias renasci; quidam arcturi occasu renasci. mori matres, cum pepererint, certum est, vermiculo statim circa fauces innascente qui eas strangulat. eodem tempore mares obeunt. et tam frivola ratione morientes serpentem, cum libuit, necant singulae, faucibus eius adprehensis mordicus. non nascuntur nisi rimosis locis. in india ternum pedum longitudinis esse traduntur, cruribus et feminibus serrarum usum praebere, cum inaruerint. est et alius earum obitus: gregatim sublatae vento in maria aut stagna decidunt. forte hoc casuque evenit, non, ut prisci existimavere, madefactis nocturno umore alis. iidem quippe nec volare eas noctibus propter frigora tradiderunt, ignari etiam longinqua maria ab iis transiri, continuata plurium dierum - quod maxime miremur - fame quoque, quam propter externa pabula petere sciunt. deorum irae pestis ea intellegitur. namque et grandiores cernuntur et tanto volant pinnarum stridore, ut aliae alites credantur, solemque obumbrant sollicitis suspectantibus populis, ne suas operiant terras. sufficiunt quippe vires et, tamquam parum sit maria transisse, inmensos tractus permeant diraque messibus nube contegunt, multa contactu adurentes, omnia vero morsu erodentes et fores quoque tectorum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (6 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: