previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

linguae non omnibus eodem modo. tenuissima serpentibus et trisulca, vibrans, atri coloris et, si extrahas, praelonga; lacertis bifida et pilosa, vitulis quoque marinis duplex, sed supra dictis capillamenti tenuitate. ceteris ad circumlambenda ora, piscibus paulo minus quam tota adhaerens, crocodilis tota; sed in gustatu linguae vice carnosum aquatilibus palatum. leonibus, pardis omnibusque generis eius, etiam felibus, imbricatae asperitatis ac limae similis attenuansque lambendo cutem hominis, quae causa etiam mansuefacta, ubi ad vicinum sanguinem pervenit saliva, invitat ad rabiem. de purpurarum linguis diximus. ranis prima cohaeret, intima absoluta a gutture, qua vocem emittunt mares, cum vocantur ololygones. stato id tempore evenit, cientibus ad coitum feminas. tum siquidem inferiore labro demisso ad libramentum aquae modice receptae in fauces palpitante ibi lingua ululatus eliditur. tunc et extenti buccarum sinus perlucent, oculi flagrant labore perpulsi. quibus in posteriore parte aculei, his et dentes et lingua, apibus etiam praelonga, eminens et cicadis. quibus aculeus in ore fistulosus, his nec lingua nec dentes. quibusdam insectis intus lingua, ut formicis; ceterum latet et elephanto praecipue. reliquis in suo genere semper absoluta, homini tantum ita saepe constricta venis, ut intercidi eas necesse sit. metellum pontificem adeo inexplanatae fuisse accipimus, ut multis mensibus tortus credatur, dum meditatur in dedicanda aede opi opiferae dicere. ceteris septimo ferme anno sermonem exprimit. multis vero talis ars eius contingit, ut avium et animalium vocis indiscreta edatur imitatio. intellectus saporum ceteris in prima lingua, homini et in palato.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: