previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

ratio operis mire divisi: statio ad portas more castrorum, quies in matutinum, donec una excitet gemino aut triplici bombo ut bucino aliquo. tunc universae provolant, si dies mitis futurus est. praedivinant enim ventos imbresque, cum se continent tectis; itaque temperie caeli otium hoc inter praescita habent. cum agmen ad opera processit, aliae flores adgerunt pedibus, aliae aquam ore guttasque lanugine totius corporis. quibus est earum adulescentia, ad opera exeunt et supra dicta convehunt, seniores intus operantur. quae flores comportant, prioribus pedibus femina onerant propter id natura scabra, pedes priores rostro, totaeque onustae remeant sarcina pandatae. excipiunt eas ternae quaternae, quae exonerant. sunt enim intus quoque officia divisa: aliae struunt, aliae poliunt, aliae suggerunt, aliae cibum comparant ex eo quod adlatum est; neque enim separatim vescuntur, ne inaequalitas operis et cibi fiat et temporis. struunt orsae a concamaratione alvi textumque velut a summa tela deducunt, limitibus binis circa singulos actus, ut aliis intrent, aliis exeant. favi, superiore parte adfixi et paulum etiam lateribus, simul haerent et pendent; ima alvum non contingunt, oblongi aut rotundi, qualiter poposcit alvus, aliquando et duorum generum, cum duo examina concordibus populis dissimiles habuere ritus. ruentes ceras fulciunt, pilarum intergerivis a solo fornicatis, ne desit aditus ad sarciendum. primi fere tres versus inanes struuntur, ne promptum sit quod invitet furantem; novissimi maxime inplentur melle. ideo aversa alvo favi eximuntur. gerulae secundos flatus captant. si cooriatur procella, adprehensi pondusculo lapilli se librant; quidam in umeros eum inponi tradunt. iuxta vero terram volant in adverso flatu vepribus evitatis. mira observatio operis: cessantium inertiam notant, castigant, mox et puniunt morte. mira munditia amoliuntur omnia e medio, nullaeque inter opera spurcitiae iacent; quin et excrementa operantium intus, ne longius recedant, unum congesta in locum turbidis diebus et operis otio egerunt. cum advesperascit, in alvo strepunt minus ac minus, donec una circumvolet eodem quo excitavit bombo ceu quietem capere imperans, et hoc castrorum more. tunc repente omnes conticescunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: