previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

meti semel anno solebat minore occasione vendendi; iam quaestus alteram vindemiam adfert. prior atque naturalis vindemia circa canis ortum flagrantissimo aestu, incidentibus qua maxime videatur esse praegnas tenuissimusque tendi cortex. laxatur hic plaga, non adimitur; inde prosilit spuma pinguis. haec concreta densatur, ubi loci natura poscat, tegete palmea excipiente, aliubi area circumpavita. purius illo modo, sed hoc ponderosius. quod in arbore haesit, ferro depectitur, ideo corticosum. silva divisa certis portionibus mutua innocentia tuta est: nemo saucias arbores custodit, nemo furatur alteri. at hercules alexandriae, ubi tura interpolantur, nulla satis custodit diligentia officinas. subligaria signantur opifici; persona additur capiti densusve reticulus; nudi emittuntur: tanto minus fidei apud nos poena quam apud illos silvae habent! autumno legitur ex aestivo partu; hoc purissimum, candidum. secunda vindemia est vere, ad eam hieme corticibus incisis. rufum hoc exit nec conparandum priori. illud carfiathum, hoc dathiathum vocant. creditur et novellae arboris candidius esse, sed veteris odoratius. quidam et in insulis melius putant gigni, iuba in insulis negat nasci. quod ex eo rotunditate guttae pependit, masculum vocamus, cum alias non fere mas vocetur ubi non sit femina; religioni tributum, ne sexus alter usurparetur. masculum aliqui putant a specie testium dictum. praecipua autem gratia mammoso, cum haerente lacrima priore consecuta alia miscuit se. singula haec manum inplere solita invenio, cum minore deripiendi aviditate lentius nasci liceret. graeci stagonian et atomum tali modo appellant, minorem autem orobian. micas concussu elisas mannam vocamus. etiamnum tamen inveniuntur guttae quae tertiam partem mnae, hoc est xxviii denariorum pondus, aequent. alexandro magno in pueritia sine parsimonia tura ingerenti aris paedagogus leonides dixerat, ut illo modo, cum devicisset turiferas gentes, supplicaret. at ille arabiae potitus ture onustam navem misit et exhortatus est, ut large deos adoraret. tus collectum sabotam camelis convehitur, porta ad id una patente. degredi via capital reges fecere. ibi decumas deo quem vocant sabin mensura, non pondere, sacerdotes capiunt, nec ante mercari licet: inde inpensae publicae tolerantur; nam et benigne certo dierum numero deus hospites pascit. evehi non potest nisi per gebbanitas, itaque et horum regi penditur vectigal. caput eorum thomna abest a gaza, nostri litoris in iudaea oppido, [30xxiiii]30 [xxxvii] d p., quod dividitur in mansiones camelorum lxv. sunt et quae sacerdotibus dantur portiones scribisque regum certae. sed praeter hos et custodes satellitesque et ostiarii et ministri populantur. iam quacumque iter est aliubi pro aqua, aliubi pro pabulo aut pro mansionibus variisque portoriis pendunt, ut sumptus in singulas camelos #1108 dclxxxviii ad nostrum litus colligat, iterumque imperii nostri publicanis penditur. itaque optimi turis libra #1108 vi pretium habet, secundi #1108 v, tertii #1108 iii. adulteratur apud nos resinae candidae gemma perquam simili, sed deprehenditur quibus dictum est modis. probatur candore, amplitudine, fragilitate, carbone, ut statim ardeat, item ne dentem recipiat potiusque in micas frietur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (6 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: