previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

arabia etiamnum et ladano gloriatur. forte casuque hoc et iniuria odorum fieri plures tradidere, caprasque, maleficum alias frondibus animal, odoratorum vero fruticum adpetentius, tamquam intellegant pretia, carpere germinum caules praedulci liquore turgentes destillantemque ab iis casus mixtura sucum inprobo barbarum villo abstergere. hunc glomerari pulvere, incoqui sole, et ideo in ladano caprarum pilos esse. sed hoc non alibi fieri quam in nabataeis, qui sunt ex arabia contermini syriae. recentiores ex auctoribus storbon hoc vocant traduntque silvas arabum pastu caprarum infringi atque ita sucum villis inhaerescere, verum autem ladanum cypri insulae esse, ut obiter quaeque genera odorum dicantur, quamvis non terrarum ordine. similiter hoc et ibi fieri tradunt et esse oesypum hircorum barbis genibusque villosis inhaerens, sed hederae flore deroso, pastibus matutinis, cum est rorulenta cypros. dein nebula sole discussa pulverem madentibus villis adhaerescere atque ita ladanum depecti. sunt qui herbam in cypro, ex qua id fiat, ledam appellent; etenim illi ledanum vocant. huius pinguia insidere; itaque et tractis funiculis herbam eam convolvi atque ita offas fieri. ergo in utraque gente bina genera, terrenum et facticium. id quod terrenum est friabile, facticium lentum. nec non fruticem esse dicunt in carmania et super aegyptum per ptolemaeos tralatis plantis aut, ut alii, degenerante in id turis arbore, colligique ut cummim inciso cortice et caprinis pellibus excipi. pretia sunt laudatissimo in libras asses xxxx. adulteratur myrti bacis et aliis animalium sordibus. sinceri odor esse debet ferus et quodam modo solitudinem redolens, ipsum visu aridum tactu statim mollescere, accensum fulgere odore iucundo; gravi myrtatum deprehenditur crepitatque igni. praeterea sincero calculi potius e rupibus inhaerent quam pulvis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (3 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: