previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

sed omnibus odoribus praefertur balsamum, uni terrarum iudaeae concessum, quondam in duobus tantum hortis, utroque regio, altero iugerum viginti non amplius, altero pauciorum. ostendere arborum hanc urbi imperatores vespasiani, clarumque dictu, a pompeio magno in triumpho arbores quoque duximus. servit nunc haec ac tributa pendit cum sua gente, in totum alia natura quam nostri externique prodiderant. quippe viti similior est quam myrto. malleolis seri didicit nuper, vincta ut vitis, et inplet colles vinearum modo. quae sine adminiculis se ipsa sustinet, tondetur similiter fruticans ac rastris nitescit properatque nasci, intra tertium annum fructifera. folium proximum tuburi, perpetua coma. saeviere in eam iudaei sicut in vitam quoque suam; contra defendere romani, et dimicatum pro frutice est; seritque nunc eum fiscus, nec umquam fuit numerosior. proceritas intra bina cubita subsistit. arbori tria genera: tenue et capillacea coma quod vocatur eutheriston; alterum scabro aspectu, incurvum, fruticosum, odoratius; hoc trachy appellant, tertium eumeces, quia est reliquis procerius, levi cortice. huic secunda bonitas, novissima eutheristo. semen eius vino proximum gustu, colore rufum, nec sine pingui. peius in grano quod levius atque viridius. ramus crassior quam myrto. inciditur vitro, lapide osseisve cultellis; ferro laedi vitalia odit, emoritur protinus, eodem amputari supervacua patiens. incidentis manus libratur artifici temperamento, ne quid ultra corticem violet. sucus e plaga manat quem opobalsamum vocant, suavitatis eximiae. sed tenui gutta ploratu: lanis parva colligitur in cornua, ex iis novo fictili conditur, crassiori similis oleo et in musto candida; rufescit deinde simulque durescit e tralucido. alexandro magno res ibi gerente toto die aestivo unam concham impleri iustum erat, omni vero fecunditate e maiore horto congios senos, e minore singulos, cum et duplo rependebatur argento, nunc etiam singularum arborum largior vena. ter omnibus percutitur aestatibus, postea deputatur. et sarmenta quoque in merce sunt. [dccc] hs amputatio ipsa surculusque veniere intra quintum devictae iudaeae annum; xylobalsamum vocatur et coquitur in unguentis. pro suco ipso substituere officinae. corticis etiam ad medicamenta pretium est. praecipua autem gratia lacrimae, secunda semini, tertia cortici, minima ligno. ex hoc buxosum optimum, quod et odoratissimum, e semine autem maximum et ponderosissimum, mordens gustu fervensque in ore. adulteratur petraeo hyperico, quod coarguitur magnitudine, inanitate, longitudine, odoris ignavia, sapore piperis. lacrimae probatio ut sit e pingui tenuis ac modice rufa et in fricando odorata. secundus candidi coloris, peior viridis crassusque, pessimus niger, quippe ut oleum senescit. ex omni incisura maxime probatur quod ante semen fluxit. et alias adulteratur seminis suco, vixque maleficium deprehenditur gustu amariore; esse enim debet lenis, non subacidus, odore tantum austerus. vitiatur et oleo rosae, cypri, lentisci, balani, terebinthi, myrti, resina, galbano, cera cypria, prout quaeque res fuit, nequissime autem cummi: quoniam arescit, in manu inversa et in aqua sidit, quae probatio eius gemina est. debet et sincerum arescere, sed hoc cummi addita fragili crusta evenit. et gustu deprehenditur, carbone vero quod cera resinaque adulteratum est, nigriore flamma. nam melle mutatum statim in manu contrahit muscas. praeterea sinceri densatur in tepida aqua gutta sidens ad ima vasa, adulterata olei modo innatat et, si metopio vitiata est, circulo candido cingitur. summa est probatio ut lac coagulet, in veste maculas non faciat. nec manifestior alibi fraus, quippe milibus denarium sextarii, empti vendente fisco trecenis denariis, veneunt: in tantum expedit augere liquorem. xylobalsamo pretium in libras #1108 vi.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (5 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CANO´BUS
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: