previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

vnguentis cognomina dedere aliis patriae, aliis suci, aliis arbores, aliis causae, primumque id scire convenit, mutatam auctoritatem et saepius transisse gloriam. laudatissimum fuit antiquitus in delo insula, postea mendesium. nec mixtura et compositione tantum hoc accidit, sed iidem suci varie alibi atque alibi praevaluere aut degeneravere. irinum corinthi diu maxime placuit, postea cyzici, simili modo rhodinum phaseli, quam gloriam abstulere neapolis, capua, praeneste. crocinum in solis ciliciae diu maxime laudatum est, mox rhodi, oenanthinum in cypro, post adramytteo, amaracinum in coo, postea eodem loco praelatum est melinum, cyprinum in cypro, deinde in aegypto, ubi mendesium et metopium subito gratius factum est. mox haec abstulit phoenice et cyprini laudem aegypto reliquit. panathenaicum suum athenae perseveranter optinuere. fuerat et pardalium in tarso, cuius etiam conpositio et mixtura oblitterata est. narcissinum quoque ex flore narcisso desiit conponi. ratio faciendi duplex, sucus et corpus: ille olei generibus fere constat, hoc odorum; haec stymmata vocant, illa hedysmata. tertius inter haec est colos multis neglectus; huius causa adduntur cinnabaris et anchusa. sal adspersus olei naturam coercet. quibus anchusa adiecta est, sal non additur. resina aut cummis adiciuntur ad continendum odorem in corpore; celerrime is evanescit atque defluit, si non sunt haec addita. unguentorum expeditissimum fuit primumque, ut verisimile est, e bryo et balanino oleo, de quibus supra diximus et increvit deinde mendesium balanino, resina, murra, magisque etiamnum metopium. oleum hoc est amygdalis amaris expressum in aegypto, cui addidere omphacium, cardamomum, iuncum, calamum, mel, vinum, murram, semen balsami, galbanum, resinam terebinthinam. e vilissimis quidem hodieque est - ob id creditum et id e vetustissimis esse - quod constat oleo myrteo, calamo, cupresso, cypro, lentisco, mali granati cortice. sed divulgata maxime unguenta crediderim rosa, quae plurima ubique gignitur. itaque simplicissima rhodini mixtura diu fuit additis omphacio, flore rosae, crocino, cinnabari, calamo, melle, iunco, salis flore aut anchusa, vino. similis ratio et in crocino additis cinnabari, anchusa, vino. similis et in sampsuchino admixtis omphacio, calamo. optimum hoc in cypro, mytilenis, ubi plurima sampsuchus. miscentur et viliora genera olei e myrto, lauru, quibus additur sampsuchum, lilium, faenum graecum, murra, casia, nardum, iuncus, cinnamomum. e malis quoque cotoneis et strutheis fit oleum, ut dicemus, melinum, quod in unguenta transit admixtis omphacio, cyprino, sesamino, balsamo, iunco, casia, habrotono. susinum tenuissimum omnium est; constat ex liliis, balanino, calamo, melle, cinnamo, croco, murra; et dein cyprinum ex cypro et omphacio et cardamomo, calamo, aspalatho, habrotono; aliqui et cyperum addunt et murram et panacem. hoc optimum sidone, mox aegypto. si non addatur sesaminum oleum, durat et quadriennio; excitatur cinnamomo. telinum fit ex oleo recenti, cypiro, calamo, meliloto, faeno graeco, melle, maro, amaraco. hoc multo erat celeberrimum menandri poetae comici aetate; postea successit propter gloriam appellatum megalium, ex oleo balanino, calamo, iunco, xylobalsamo, casia, resina. huius proprietas ut ventiletur in coquendo, donec desinat olere; rursus refrigeratum odorem suum capit. singuli quoque suci nobilia unguenta faciunt: in primis malobathrum, postea iris illyrica et cyzicena amaracus, herbarum utraque. vel pauca his et alia alii miscent; qui plurima, alterutri mel, salis florem, omphacium, agni folia, panacem. externa omnia et prodigiosa cinnamomino pretia: adicitur cinnamo balaninum oleum, xylobalsamum, calamus, iunci, balsami semina, murra, mel odoratum. unguentorum hoc crassissimum. pretia ei a #1108 xxxv ad #1108 ccc. nardinum sive foliatum constat omphacio aut balanino, iunco, costo, nardo, amomo, murra, balsamo. in hoc genere conveniet meminisse herbarum, quae nardum indicum imitarentur, species viiii a nobis esse dictas: tanta materia adulterandi est. omnia autem acutiora fiunt costo, amomo, quae maxime nares feriunt, crassiora murra suavioraque, medicinae autem utiliora croco, acerrima per se amomo; hoc et capitis dolores facit. quidam satis habent adspergere quae sunt pretiosissima ceteris decoctis, inpendio parcentes, sed non est eadem vis nisi una decoctis. murra et per se unguentum facit sine oleo, stacte dumtaxat, alioqui nimiam amaritudinem adfert. cyprino viride fit, susino unguinosum, mendesio nigrum, rhodino candidum, murra pallidum. haec sunt antiquae inventionis genera et postea officinarum furta.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (4 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), NARO
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: