previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

ingentia exempla contra M. Varronis sententiam de chartis reperiuntur. namque cassius hemina, vetustissimus auctor annalium, quarto eorum libro prodidit cn. terentium scribam agrum suum in ianiculo repastinantem effodisse arcam, in qua numa, qui romae regnavit, situs fuisset. in eadem libros eius repertos p. cornelio l. filio cethego, m. baebio q. filio tamphilo cos., ad quos a regno numae colliguntur anni dxxxv. hos fuisse e charta, maiore etiamnum miraculo, quod infossi duraverint - quapropter in re tanta ipsius heminae verba ponam: "mirabantur alii, quomodo illi libri durare possent; ille ita rationem reddebat: lapidem fuisse quadratum circiter in media arca evinctum candelis quoquoversus. in eo lapide insuper libros iii sitos fuisse; propterea arbitrarier non computuisse. et libros citratos fuisse; propterea arbitrarier tineas non tetigisse. in iis libris scripta erant philosophiae pythagoricae" - eosque combustos a q. petilio praetore, quia philosophiae scripta essent. hoc idem tradit piso censorius primo commentariorum, sed libros septem iuris pontificii, totidem pythagoricos fuisse; tuditanus tertio decimo numae decretorum fuisse. ipse Varro humanarum antiquitatum vii, antias secundo libros fuisse xii pontificales latinos, totidem graecos praecepta philosophiae continentes; idem tertio et sc. ponit quo comburi eos placuerit. inter omnes vero convenit sibyllam ad tarquinium superbum tres libros adtulisse, ex quibus sint duo cremati ab ipsa, tertius cum capitolio sullanis temporibus. praeterea mucianus ter cos. prodidit nuper se legisse, cum praesideret lyciae, sarpedonis ab troia scriptam in quodam templo epistulae chartam, quod eo magis miror, si etiamnum homero condente aegyptus non erat. aut cur, si iam hic erat usus, in plumbeis linteisque voluminibus scriptitatum constet, curve homerus in illa ipsa lycia bellerophonti codicillos datos, non epistulas, tradiderit sterilitatem sentit hoc quoque, factumque iam tiberio principe inopia chartae ut e senatu darentur arbitri dispensandis; alias in tumultu vita erat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (2):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), UNGUENTUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CYTHNUS
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: