previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

frutex est et cytisus, ab amphilocho atheniense miris laudibus praedicatus pabulo omnium, aridus vero etiam suum, spondetque iugero eius annua hs mm vel mediocri solo reditus. utilitas quae ervo, sed ocior satias, perquam modico pinguescente quadripede, ita ut iumenta hordeum spernant. non ex alio pabulo lactis maior copia aut melior, super omnia pecudum medicina validas a morbis omnibus praestante. quin et nutricibus in defectu lactis aridum atque in aqua decoctum potui cum vino dari iubet - firmiores excelsioresque infantes fore - , viridem etiam gallinis aut, si inaruerit, madefactum. apes quoque numquam defore cytisi pabulo contingente promittunt democritus atque aristomachus. nec aliud minoris impendi est. seritur, cum hordeum, aut vere semine ut porrum, vel caule autumno ante brumam; si semine, madidum, aut, si desint imbres, satum spargitur. plantae cubitales transferuntur scrobe pedali. seritur per aequinoctia tenero frutice, perficitur triennio, demetitur verno aequinoctio, cum florere desiit, vel pueri anusve vilissima opera. canus aspectu, breviterque si quis exprimere similitudinem velit, angustioris trifoli frutex. datur animalibus post biduum semper, hieme vero quod inaruit madidum. satiant equos denae librae et ad portionem minora animalia, obiterque inter ordines alium, cepas seri fertile est. inventus est hic frutex in cythno insula, inde tralatus in omnes cycladas, mox in urbes graecas, magno casei proventu. praeterea - quo maxime miror rarum esse in italia - non aestuum, non frigorum, non grandinum aut nivis iniuriam expavescit. adicit hyginus, ne cossium quidem propter nullam gratiam ligni.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (6 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: