previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

at in oriente mirum est statim a copto per solitudines nihil gigni praeter spinam quae sitiens vocatur, et hanc raram admodum, in mari vero rubro silvas virere, lauru maxime et oliva ferentibus bacas et, cum pluat, fungos, qui sole tacti mutantur in pumicem. fruticum ipsorum magnitudo ternum cubitorum est. caniculis referta maria, vix ut prospicere e nave tutum sit, remos plerumque ipsos invadentibus. qui navigavere ex indo alexandri milites frondem marinarum arborum tradidere in aqua viridem fuisse, exemptam sole protinus in salem arescentem, iuncos quoque lapideos perquam similes veris per litora, et in alto quasdam arbusculas colore bubuli cornus ramosas et cacuminibus rubentes, cum tractarentur, vitri modo fragiles, in igni autem ut ferrum inardescentes, restinctis colore suo redeunte. eodem tractu insularum silvas operit aestus, quamquam altiores platanis populisque altissimis. folia iis laurea, flos violae et odore et colore, bacae ut oleis, et ipsae odoris iucundi, autumno nascentes, vere decidentes, foliis numquam deciduis. harum minores totas integit mare; maximarum cacumina extant, ad quae naves religantur et, cum recessit aestus, ad radices. alias quoque arbores in alto ab isdem accepimus eodem in mari visas, semper folia retinentes, fructu earum lupino simili. iuba tradit circa trogodytarum insulas fruticem in alto vocari isidis crinem, curalio similem sine foliis, praecisum mutato colore in nigrum durescere, cum cadat, frangi. item alium, qui vocatur chariton blepharon, efficacem in amatoriis. spatalia ex eo facere et monilia feminas; sentire eum se capi durarique cornus modo et hebetare aciem ferri. quod si fefellerint insidiae, in lapidem transfigurari.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (4 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: