previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

vino antiquissimo claritas maroneo in thraciae maritima parte genito, ut auctor est homerus. neque enim fabulosa aut de origine eius varie prodita consectamur, praeterquam aristaeum primum omnium in eadem gente mel miscuisse vino, suavitate praecipua utriusque naturae sponte provenientis. maroneum vicies tanto addito aquae miscendum homerus prodidit. durat etiam nunc vis in eadem terra generi rigorque indomitus, quippe cum mucianus ter consul ex iis qui nuperrime prodidere sextarios singulos octonis aquae misceri compererit praesens in eo tractu, esse autem colore nigrum, odoratum, vetustate pinguescere. et pramnio, quod idem homerus celebravit, etiam nunc honos durat. nascitur zmyrnae regione iuxta delubrum matris deum. in reliquis claritas generi non fuit alicui: anno fuit omnium generum bonitate l. opimio cos., cum c. gracchus tribunus plebem seditionibus agitans est interemptus. ea caeli temperies fulsit (cocturam vocant) solis opere natali urbis dcxxxiii, durantque adhuc vina ea ducentis fere annis, iam in speciem redacta mellis asperi - etenim haec natura vinis in vetustate est - , nec potari per se queant pervincive aqua, usque in amaritudinem carie indomita; sed ceteris vinis commendandis minima aliqua mixtura medicamenta sunt. quod ut eius temporis aestimatione in singulas amphoras centeni nummi statuantur, ex his tantum usura multiplicata semissibus, quae civilis ac modica est, in c. caesaris germanici fili principatu anno clx singulas uncias vini constitisse, nobili exemplo docuimus referentes vitam pomponii secundi vatis cenamque quam principi illi dedit. tantum pecuniarum detinent apothecae! nec alia res maius incrementum sentit ad vicensimum annum maiusve ab eo dispendium, non proficiente pretio; raro quippe adhuc fuere, nec nisi in nepotatu, singulis testis milia nummum. viennenses soli picata sua, quorum genera diximus, pluris permutare, sed inter sese amore patrio, creduntur; idque vinum frigidius reliquis existimatur in frigido potu.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (14 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: