previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

vinum omne dulce minus odoratum; quo tenuius, eo odoratius. colores vinis quattuor: albus, fulvus, sanguineus, niger. psithium et melampsithium passi genera sunt suo sapore, non vini, scybelites vero mulsi, in galatia nascens, et haluntium in sicilia. nam siraeum, quod alii hepsema, nostri sapam appellant, ingeni, non naturae, opus est musto usque ad tertiam mensurae decocto. quod ubi factum ad dimidiam est, defrutum vocatur. omnia in adulterium mellis excogitata, sed priora uva terraque constant. passum a cretico cilicium probatur et africum. et in italia finitimisque provinciis fieri certum est ex uva quam graeci psithiam vocant, nos apianam, item scripulam, diutius uvis in vite sole adustis aut ferventi oleo. quidam ex quacumque dulci, dum praecocta, alba, faciunt siccantes sole, donec paulo amplius dimidium pondus supersit, tunsasque leniter exprimunt. dein quantum expressere adiciunt vinaceis aquae puteanae, ut et secundarium passum faciant. diligentiores eodem modo siccatis acinos eximunt ac sine sarmentis madefactos vino excellenti, donec intumescant, premunt - et hoc genus ante cetera laudant - ac simili modo aqua addita secundarium faciunt. medium inter dulcia vinumque est quod graeci aigleucos vocant, hoc est semper mustum. id evenit cura, quoniam fervere prohibetur - sic appellant musti in vina transitum - ; ergo mergunt e lacu protinus aqua cados, donec bruma transeat et consuetudo fiat algendi. est etiamnum aliud genus per se, quod vocat dulce narbonensis provincia et in ea maxime voconti. adservatur eius gratia uva diutius in vite pediculo intorto. ab aliis ipse palmes inciditur ad medullam, ab aliis uva torretur in tegulis, omnia ex helvennaca vite. his adiciunt aliqui quod vocant diachyton, uvis in sole siccatis loco cluso per dies septem in cratibus, totidem pedes a terra alte, noctibus ab umore defensis, octavo die calcatis: ita fieri optimi odoris saporisque. e dulci genere est et melitites; distat a mulso, quod fit e musto, cum quinque congiis austeri musti congio mellis et salis cyatho subfervefactis. austerum, sed inter haec genera poni debet et protropum; ita appellatur a quibusdam mustum sponte defluens ante quam calcentur uvae. hoc protinus diffusum in lagonis suis defervere passi postea in sole xl diebus torrent aestatis secutae ipso canis ortu.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: