previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

vites iure apud priscos magnitudine quoque inter arbores numerabantur. iovis simulacrum in urbe populonio ex una conspicimus tot aevis incorruptum, item massiliae pateram. metaponti templum iunonis vitigineis columnis stetit. etiam nunc scalis tectum ephesiae dianae scanditur una vite cypria, ut ferunt quoniam ibi ad praecipuam amplitudinem exeunt. nec est ligno ulli aeternior natura. verum ista ex silvestribus facta crediderim; hae vites tonsura annua coercentur, et vis earum omnis evocatur in palmites aut deprimitur in propagines, sucique tantum gratia ex iis petitur pluribus modis ad caeli mores solique ingenia. in campano agro populis nubunt, maritasque conplexae atque per ramos earum procacibus bracchiis geniculato cursu scandentes cacumina aequant, in tantum sublimes, ut vindemitor auctoratus rogum ac tumulum excipiat, nulla fine crescendi, vidique iam porticus, villas et domos ambiri singularum palmitibus ac sequacibus loris. quodque memoria dignum inter prima valerianus quoque cornelius existimavit, una vitis romae in liviae porticibus subdiales inambulationes umbrosis pergulis opacat, eadem duodenis musti amphoris fecunda. ulmos quidem ubique exuperant, miratumque altitudinem earum ariciae ferunt legatum regis pyrrhi cineam facete lusisse in austeriorem gustum vini, merito matrem eius pendere in tam alta cruce. rumpotinus vocatur et alio nomine opulus arbor italiae padum transgressis, cuius tabulata in orbem patula replent puroque perductae dracone in palmam eius inde sub rectos ramorum digitos flagella dispergunt. eaedem modici hominis altitudine adminiculatae sudibus horrent, vineamque faciunt aliae inprobo reptatu pampinorumque per inania omnia discursu atria media conplentes. tot differentias vel sola tantum italia recipit. stat provinciarum aliquarum per se vitis sine ullo pedamento, arcus suos in se colligens et brevitate crassitudinem pascens. vetant hoc aliubi venti, ut in africa et narbonensis provinciae partibus, ubi excrescere ultra suos pollices prohibitae semperque pastinatis similes herbarum modo vagantur per arva ac sucum terrae passim uvis bibunt, quae ob id magnitudinem infantium puerorum in interiore parte africae exsuperant. vina non alibi tristiora, sed uva non alibi gratior callo, unde possit invenisse nomen durus acinus. namque genera magnitudine, colore, saporibus acini innumera etiamnum multiplicantur vino. hic purpureo lucent colore, illic fulgent roseo nitentque viridi; candicans enim nigerque vulgares. tument vero mammarum modo bumasti, praelongis dactyli porriguntur acinis. est et illa naturae lascivia, ut praegrandibus adhaereant parvi comites, suavitate certantes; leptorragas has vocant. durant aliae per hiemes, pensili concamaratae nodo. aliae in sua tantum continentur anima, ollis fictilibus et insuper doliis inclusae, stipatae vinaceis circumsudantibus. aliis gratiam, qui et vinis, fumus adfert, fabrilisque in eo gloriam praecipuam fornacibus africae tiberi caesaris auctoritas fecit; ante eum raeticis prior mensa erat uvis ex veroniensium agro. quin et patientia nomen acinis dat passis. conduntur et musto uvae ipsaeque vino suo inebriantur. aliae decocto in musto dulcescunt, aliae vero subolem novam in ipsa matre expectant tralucidae vitro, additque acinis eandem quam in doliis amphorisve duratricem illam firmitatem austeritas picis infusa pediculo. iam inventa vitis per se in vino picem resipiens, viennensem agrum nobilitans taburno sotanoque et helvico generibus, non pridem haec inlustrata atque vergili vatis aetate incognita, a cuius obitu xc aguntur anni. quid, quod inserta castris summam rerum imperiumque continet centurionum in manu vitis et opimo praemio tardos ordines ad lentas perducit aquilas atque etiam in delictis poenam ipsam honorat nec non vineae oppugnationum dedere rationem. nam in medicaminibus adeo magnum obtinent locum, ut per sese vino ipso remedia sint.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (7 total)
  • Cross-references to this page (5):
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), HE´LVII
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MAREIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MU´TINA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PISAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), RHAETIA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: