previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

laurus triumphis proprie dicatur, vel gratissima domibus, ianitrix caesarum pontificumque. sola et domos exornat et ante limina excubat. duo eius genera tradidit cato, delphicam et cypriam. pompeius lenaeus adiecit quam mustacem appellavit, quoniam mustaceis subiceretur: hanc esse folio maximo flaccidoque et albicante; delphicam aequali colore viridiorem, maximis bacis atque e viridi rubentibus ac victores delphis coronare ut triumphantes romae; cypriam esse folio brevi, nigro, per margines imbricato crispam. postea accessere genera: tinus - hanc silvestrem laurum aliqui intellegunt, nonnulli sui generis arborem - differt colore; est enim caerula baca. accessit et regia, quae coepit augusta appellari, amplissima et arbore et folio, bacis gustatu quoque non asperis. aliqui negant eandem esse et suum genus regiae faciunt longioribus foliis latioribusque. iidem in alio genere bacaliam appellant hanc quae vulgatissima est bacarumque fertilissima, sterilem vero earum, quod maxime miror, triumphalem eaque dicunt triumphantes uti, nisi id a Divo Augusto coepit, ut docebimus, ex ea lauru quae ei missa e caelo est, minima altitudine, folio crispo, brevi, inventu rara. accedit in topiario opere thasia, excrescente in medio folio parvola veluti lacinia folii, et sine ea spadonina, mira opacitatis patientia, itaque quantalibeat sub umbra solum implet. est et chamaedaphne silvestris frutex et alexandrina, quam aliqui idaeam, alii hypoglottion, alii danaen, alii carpophyllon, alii hypelaten vocant. ramos spargit a radice dodrantales, coronarii operis, folio acutiore quam myrti ac molliore et candidiore, maiore, semine inter folia rubro, plurima in ida et circa heracleam ponti, nec nisi in montuosis. id quoque quod daphnoides vocatur genus in nominum ambitu est; alii enim pelasgum, alii eupetalon, alii stephanon alexandri vocant. et hic frutex est ramosus, crassiore ac molliore quam laurus folio, cuius gustatu accendatur os, bacis e nigro rufis. notatum antiquis, nullum genus laurus in corsica fuisse, quod nunc satum et ibi provenit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: