previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

in quarundam arborum carnibus pulpae venaeque sunt. discrimen earum facile; venae latiores candidioresque. pulpae fissilibus insunt. ideo fit, ut aure ad caput trabis quamlibet praelongae admota ictus ab altero capite vel graphii sentiantur penetrante rectis meatibus sono, unde deprehenditur, an torta sit materies nodisque concisa. quibus sunt tubera, sicut sunt in carne glandia, in iis nec vena nec pulpa, quodam callo carnis in se convoluto. hoc pretiosissimum in citro et acere. cetera mensarum genera fissis arboribus circinantur in pulpam; alioqui fragilis esset vena in orbem arboris caesa. fagis pectines traversi in pulpa. apud antiquos inde et vasis honos. m'. curius iuravit se nihil ex praeda attigisse praeter guttum faginum, quo sacrificaret. - lignum in longitudinem fluvitat, ut quaeque pars fuit ab radice, validius sidit. - quibusdam pulpa sine venis mero stamine et tenui constat. haec maxime fissilia. alia frangi celeriora quam findi, quibus pulpa non est, ut oleae, vites. at e contrario totum e carne corpus fico, tota ossea ilex, ornus, robur, cytisus, morus, hebenus, lotos et quae sine medulla esse diximus. ceteris nigricans color, fulva cornus in venabulis nitet incisuris nodata propter decorem. cedrus et larix et iuniperus rubent. larix femina habet quam graeci vocant aegida mellei coloris. hoc lignum proximum medullae est. in abiete lusson graeci vocant. inventum pictorum tabellis inmortale nullisque fissile rimis. cedri quoque durissima quae medullae proxima, ut in corpore ossa, deraso modo limo. et sabuci interiora mire firma traduntur, quidamque venabula ex ea praeferunt omnibus, constat enim ex cute et ossibus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: