previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

amplissima arborum ad hoc aevi existimatur romae visa, quam propter miraculum tiberius caesar in eodem ponte naumachiario exposuerat advectam cum reliqua materie, duravitque ad neronis principis amphitheatrum. fuit autem trabs ea e larice, longa pedes cxx, bipedali crassitudine aequalis, quo intellegebatur vix credibilis reliqua altitudo fastigium ad cacumen aestimantibus. fuit memoria nostra et in porticibus saeptorum a m. agrippa relicta aeque miraculi causa, quae diribitorio superfuerat, xx pedibus brevior, sesquipedali crassitudine. abies admirationis praecipuae visa est in nave, quae ex aegypto gai principis iussu obeliscum in vaticano circo statutum quattuorque truncos lapidis eiusdem ad sustinendum eum adduxit. qua nave nihil admirabilius visum in mari certum est. [cxx] modium lentis pro saburra ei fuere. longitudo spatium obtinuit magna ex parte ostiensis portus latere laevo. ibi namque demersa est claudio principe cum tribus molibus turrium altitudine in ea exaedificatis obiter puteolano pulvere advectisque. arboris eius crassitudo quattuor hominum ulnas conplectentium implebat, vulgoque auditur [lxxx] nummum et pluris malos venundari ad eos usus, rates vero conecti [xl] sestertium plerasque. at in aegypto ac syria reges inopia abietis cedro ad classes feruntur usi. maxima ea in cypro traditur ad undeciremem demetri succisa [cxxx] pedum, crassitudinis vero ad trium hominum conplexum. germaniae praedones singulis arboribus cavatis navigant, quarum quaedam et xxx homines ferunt. spississima ex omni materie, ideo et gravissima iudicatur hebenus et buxus, graciles natura. neutra in aquis fluvitat, nec suber, si dematur cortex, nec larix. ex reliquis spississima lotos, quae romae ita appellatur, dein robur exalburnatum. et huic nigricans color magisque etiam cytiso, quae proxime accedere hebenum videtur, quamquam non desunt qui syriacas terebinthos nigriores adfirment. celebravit et thericles nomine calices ex terebintho solitus facere torno; perquam probatur materies. omnium haec sola ungui vult meliorque fit oleo. colos mire adulteratur iuglande ac piro silvestri tinctis atque in medicamine decoctis. omnibus quae diximus spissa firmitas. ab iis proxima est cornus, quamquam non potest videri materies propter exilitatem, sed lignum non alio paene quam ad radios rotarum utile aut si quid cuneandum sit in ligno clavisve figendum ceu ferreis. ilex item et oleaster et olea atque castanea, carpinus, populus. haec et crispa aceris modo, si ulla materies idonea esset ramis saepe deputatis. castratio illa est adimitque vires. de cetero plerisque horum, sed utique robori, tanta duritia, ut terebrari nisi madefactum non queat et ne sic quidem adactus avelli clavus. e diverso clavum non tenet cedrus. mollissima tilia. eadem videtur et calidissima. argumentum adferunt quod citissime ascias retundat. calidae et morus, laurus, hederae et omnia, e quibus igniaria fiunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: