previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

maxime aeternam putant hebenum et cupressum cedrumque, claro de omnibus materiis iudicio in templo ephesiae dianae, utpote cum tota asia extruente cxx annis peractum sit. convenit tectum eius esse e cedrinis trabibus. de simulacro ipso deae ambigitur. ceteri ex hebeno esse tradunt, mucianus iii cos. ex iis, qui proxime viso eo scripsere, vitigineum et numquam mutatum septies restituto templo, hanc materiam elegisse endoeon, etiam nomen artificis nuncupans, quod equidem miror, cum antiquiorem minerva quoque, non modo libero patre, vetustatem ei tribuat. adicit multis foraminibus nardo rigari, ut medicatus umor alat teneatque iuncturas - quas et ipsas esse modico admodum miror - , valvas esse e cupresso et iam cccc prope annis durare materiem omnem novae similem. id quoque notandum, valvas in glutinis compage quadriennio fuisse. cupressus in eas electa, quoniam praeter cetera in uno genere materiae nitor maxime valeat aeternus. non et simulacrum veiovis in arce e cupresso durat a condita urbe dlxi anno dicatum memorabile et uticae templum apollinis, ubi cedro numidica trabes durant ita, ut positae fuere prima urbis eius origine annis mclxxviii, et in hispania sagunti templum dianae a zacyntho advectae cum conditoribus annis cc ante excidium troiae, ut auctor est bocchus; infra ipsum oppidum id habent - pepercit religione inductus Hannibal - iuniperi trabibus etiam nunc durantibus. super omnia memoratur aedis aulide eiusdem deae saeculis ante troianum bellum exaedificata, quonam genere materiae, scientia oblitterata. in plenum dici potest utique quae odore praecellant, eas et aeternitate praestare. a praedictis morus proxume laudatur, quae vetustate etiam nigrescit. et quaedam tamen in aliis diuturniora sunt usibus quam alia: ulmus in perflatu firma, robur defossum et in aquis quercus obruta. eadem supra terram rimosa facit opera torquendo sese. larix in umore praecipua et alnus nigra. robur marina aqua conrumpitur. non inprobatur et fagus in aqua et iuglans, hae quidem in iis quae defodiuntur vel principales, item iuniperus, eadem et subdialibus aptissima. fagus et cerrus celeriter marcescunt. aesculus quoque umoris inpatiens. contra adacta in terram in palustribus alnus aeterna onerisque quantilibet patiens. cerasus firma, ulmus et fraxinus lentae, sed facile pandantur, flexiles tamen, stantesque ac circumcisura siccatae fideliores. laricem in maritimis navibus obnoxiam teredini tradunt, omniaque praeterquam oleastrum et oleam. quaedam enim in mari, quaedam in terra vitiis opportuniora.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: