previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

multa in hoc servanda: primum omnium, quae patiatur coitum talem arbor et cuius arboris. varie quoque et non isdem in partibus subest omnibus sucus. vitibus ficisque media sicciora et e summa parte conceptus; ideo illinc surculi petuntur. oleis circa media sucus, inde et surculi; cacumina sitiunt. facillime coalescunt quibus eadem corticis natura quaeque pariter florentia eiusdem horae cognationem sucorumque societatem habent. lenta res, quotiens umidis repugnant sicca, mollibus corticum duri. reliqua observatio, ne fissura in nodo fiat - repudiat quippe advenam inhospitalis duritia - , ut in parte nitidissima, ne longior multo tribus digitis, ne obliqua, ne tralucens. vergilius e cacumine inseri vetat, certumque est ab umeris arborum orientem aestivum spectantibus surculos petendos, et e feracibus et e germine novello, nisi vetustae arbori inserantur; ii enim robustiores esse debent. praeterea ut praegnates, hoc est germinatione turgentes et qui parere illo speraverint anno, bimi utique nec tenuiores digito minimo. inseruntur autem et inversi, cum id agitur, ut minor altitudo in latitudinem se fundat. ante omnia gemmantes nitere conveniet; nihil usquam ulcerosum aut retorridum spei favet. medulla calami commissurae in matre ligni corticisque iungatur, id enim satius quam foris cortici aequari. calami exacutio medullam ne nudet, tamen tenui fistula detegat. fastigatio levi descendat cuneo tribus non ampliore digitis, quod facillime contingit tinctum aqua radentibus. ne exacuatur in vento, ne cortex a ligno decedat alterutri. calamus ad corticem usque suum deprimatur. ne luxetur, dum deprimitur, neve cortex replicetur in rugas. ideo lacrimantes calamos inseri non oportet, non, hercules, magis quam aridos, quia illo modo labat umore nimio cortex, hoc vitali defectu non umescit neque concorporatur. id etiam religionis servant, ut luna crescente, ut calamus utraque deprimatur manu. et alioqui hoc in opere duae simul manus minus nituntur, necessario temperamento. validius demissi tardius ferunt, fortius durant, contraria ex diverso. ne hiscat nimium rima laxeque capiat, aut ne parum et exprimat aut conpressum necet; hoc maxime cavendum in praevalide accipientis trunco. ut media fissura relinquatur, quidam vestigio fissurae falce in truncis facto salice praeligant marginem ipsum, postea cuneo findunt continente vinculo libertatem dehiscendi. - (quaedam in plantario insita eodem die transferuntur). - si crassior truncus inseratur, inter corticem et lignum inseri melius, cuneo optime osseo, cortex ne rumpatur, laxato. cerasi libro dempto finduntur. hae solae et post brumam inseruntur. dempto libro habent veluti lanuginem, quae si conprehendit insitum, putrefacit. vinculum cuneo adacto utilissime adstringitur. inserere aptissimum, quam proxime terrae patiatur nodorum truncique ratio. eminere calami vi digitorum longitudine non amplius debent. cato argillae vel cretae harenam fimumque bubulum admiscet atque ita usque ad lentorem subigi iubet idque interponi et circumlini. ex iis, quae commentatus est, facile apparet illa aetate inter lignum et corticem nec alio modo inserere solitos aut ultra latitudinem ii digitorum calamos demittere. inseri autem praecipit pira ac mala per ver et post solstitium diebus l et post vindemiam, oleas autem et ficos per ver tantum, luna sitiente, hoc est sicca praeterea post meridiem ac sine vento austro. mirum quod non contentus insitum munisse, ut dictum est, et caespite ab imbre frigoribusque protexisse ac mollibus bifidorum viminum fasciis, lingua bubula - herbae id genus est - insuper optegi iubet eamque inligari opertam stramentis. nunc abunde arbitrantur paleato luto sarcire et libro ii digitos insito exstante. verno inserentes tempus urguet, incitantibus se gemmis praeterquam in olea, cuius diutissime oculi parturiunt, minimumque suci habet sub cortice, qui nimius insitis nocet. punica vero et ficum quaeque alia sicca sunt recrastinare minime utile. pirum vel florentem inserere licet et in maium quoque mensem protendere insitiones. quod si longius adferantur pomorum calami, rapo infixos optime custodire sucum arbitrantur, servari inter duos imbrices iuxta rivos vel piscinas utrimque terra obstructos, vitium vero in scrobibus siccis stramento opertos ac deinde terra obrutos, ut cacumine exstent.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: