previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

cato de omni cultura vitium ita praecipit: "quam altissimam vineam facito alligatoque recte, dum ne nimium constringas. hoc modo eam curato: capita vitium per sementim ablaqueato. vineam putatam circumfodito, arare incipito, ultro citroque sulcos perpetuos ducito. vites teneras quam primum propagato, sic occato: veteres quam minimum castrato; potius, si opus erit, deicito biennioque post praecidito. vitem novellam resecari tum erit tempus, ubi valebit. si vinea ab vite calvata erit, sulcos interponito ibique vivam radicem serito. umbram a sulcis removeto, crebroque fodito. in vinea vetere serito ocinum, si macra erit - quod granum capit ni serito - , et circum capita addito stercus, paleas, vinaceas, aliquid horumce. ubi vinea frondere coeperit, pampinato. vineas novellas alligato crebro, ne caulis praefringatur, et quae iam in perticam ibit, eius pampinos teneros alligato leviter porrigitoque, uti recte stent. ubi uva varia fieri coeperit, vites subligato ... vitis insitio una est per ver, altera cum uva floret; ea optima est. - vineam veterem si in alium locum transferre voles, dumtaxat bracchium crassam licebit. primum deputato; binas gemmas ne amplius relinquito. ex radicibus bene exfodito et cave, ne radices saucies. ita uti fuerit, ponito in scrobe aut in sulco operitoque et bene occulcato, eodemque modo vineam statuito, alligato flexatoque, uti fuerit, crebroque fodito." - ocinum, quod in vinea seri iubet, antiqui appellabant pabulum umbrae patiens, quod celerrime proveniat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: