previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

diuturnitatis causae plures: aut in ipsius grani corio, cum est numerosius, ut milio, aut suci pinguedine, qui pro umore sufficiat tantum, ut sesimae, aut amaritudine, ut lupino et cicerculis. in tritico maxime nascuntur animalia, quoniam spissitate sua concalescit et furfure crasso vestitur. tenuior hordeo palea, exilis et legumini; ideo non generant. faba crassioribus tunicis operitur; ob hoc effervescit. quidam ipsum triticum diuturnitatis gratia adspergunt amurca, mille modios quadrantali, alii chalcidica aut carica creta aut etiam absinthio. est et olynthi ac cerinthi euboeae terra, quae corrumpi non sinat. nec fere condita in spica laeduntur, utilissime tamen servantur in scrobibus, quos siros vocant, ut in cappadocia ac threcia et hispania, africa, et ante omnia ut sicco solo fiant curatur, mox ut palea substernantur; praeterea cum spica sua conduntur ita frumenta. si nullus spiritus penetret, certum est nihil maleficum nasci. Varro auctor est, sic conditum triticum durare annis l, milium vero c, fabam et legumina in oleariis cadis oblita cinere longo tempore servari. idem fabam a pyrrhi regis aetate in quodam specu ambraciae usque ad piraticum pompei magni bellum durasse annis circiter ccxx. ciceri tantum nullae bestiolae in horreis innascuntur. sunt qui urceis cinere substratis et inlitis, acetum habentibus, leguminum acervos superingerant, ita non nasci maleficia credentes, alii qui in salsamentariis cadis gypso inlinant, alii qui lentem aceto laserpiciato respergant siccatamque oleo unguant. sed brevissima observatio, quod vitiis carere velis, interlunio legere. quare plurimum refert, condere quis malit an vendere. crescente enim luna frumenta grandescunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (4 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: