previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

sequitur ex divisione temporum autumnus a fidiculae occasu ad aequinoctium ac deinde vergiliarum occasum initiumque hiemis. in his intervallis significant prid. id. aug. atticae equus oriens vespera, aegypto et caesari delphinus occidens. xi kal. sept. caesari et assyriae stella, quae vindemitor appellatur, exoriri mane incipit vindemiae maturitatem promittens. eius argumentum erunt acini colore mutati. assyriae v kal. et sagitta occidit et etesiae desinunt. vindemitor aegypto nonis exoritur, atticae arcturus matutino, et sagitta occidit mane. v id. sept. caesari capella oritur vesperi, arcturus vero medius prid. id. vehementissimo significatu terra marique per dies quinque. ratio eius haec traditur: si delphino occidente imbres fuerint, non futuros per arcturum. signum orientis eius sideris servetur hirundinum abitus; namque deprehensae intereunt. xvi kal. oct. aegypto spica, quam tenet virgo, exoritur matutino etesiaeque desinunt. hoc idem caesari xiiii kal., xiii assyriae significant, et xi kal. caesari commissura piscium occidens ipsumque aequinocti sidus viii kal. oct. dein consentiunt, quod est rarum, philippus, callippus, dositheus, parmeniscus, conon, criton, democritus, eudoxus iv kal. oct. capellam matutino exoriri et iii kal. haedos. vi non. oct. atticae corona exoritur mane, asiae et caesari v heniochus occidit matutino. iv caesari corona exoriri incipit, et postridie occidunt haedi vespere. viii id. oct. caesari fulgens in corona stella exoritur, et vi id. vergiliae vesperi, idibus corona tota. xvii kal. nov. suculae vesperi exoriuntur. prid. kal. caesari arcturus occidit et suculae exoriuntur cum sole. iiii non. arcturus occidit vesperi. v id. nov. gladius orionis occidere incipit. dein iii id. vergiliae occidunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: