previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

his quae sunt necessaria adicientur de luna ventisque et praesagiis, ut sit tota sideralis ratio perfecta. namque vergilius etiam in numeros lunae digerenda quaedam putavit democriti secutus ostentationem; nos legum utilitas, quae in toto opere, in hac quoque movet parte.

omnia, quae caeduntur, carpuntur, tondentur, innocentius decrescente luna quam crescente fiunt. stercus nisi decrescente luna ne tangito, maxime autem intermenstrua dimidiaque stercorato. verres, iuvencos, arietes, haedos decrescente luna castrato. ova luna nova supponito. scrobes luna plena noctu facito. arborum radices luna plena operito. umidis locis interlunio serito et circa interlunium quadriduo. ventilari quoque frumenta ac legumina et condi circa extremam lunam iubent, seminaria, cum luna supra terram sit, fieri, calcari musta, cum luna sub terra, item materias caedi quaeque alia suis locis diximus. neque est facilior observatio ac iam dicta nobis secundo volumine, sed quod intellegere vel rustici possint: quotiens ab occidente sole cernetur prioribusque horis noctis lucebit, crescens erit et oculis dimidiata iudicabitur; cum vero occidente sole orietur ex adverso, ita ut pariter aspiciantur, tum erit plenilunium. quotiens ab ortu solis orietur prioribusque noctis horis detrahet lumen et in diurnas extendet, decrescens erit iterumque dimidia; in coitu vero, quod interlunium vocant, cum apparere desierit. supra terras autem erit, quamdiu et sol, interlunio et prima toto die, secunda horae noctis unius dextante sicilico, ac deinde tertia et usque xv multiplicatis horarum isdem portionibus. xv tota supra terras nocte erit eademque sub terris toto die. xvi ad primae horae nocturnae dextantem sicilicum sub terra aget easdemque portiones horarum per singulos dies adiciet usque ad interlunium, et quantum primis partibus noctis detraxerit, quod sub terris aget, tantundem novissimis ex die adiciet supra terram. alternis autem mensibus xxx implebit numeros, alternis vero detrahet singulos. haec erit ratio lunaris; ventorum paulo scrupulosior.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: