previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

proxima sint iure lunae praesagia. quartam eam maxime observat aegyptus. si splendens exorta puro nitore fulsit, serenitatem; si rubicunda, ventos; si nigra, pluvias portendere creditur in xv. cornua eius obtusa pluviam, erecta et infesta ventos semper significant, quarta tamen maxime. cornu superius acuminatum septentrionalem atque rigidum illum praesagit ventum, inferius austrum, utraque erecta noctem ventosam. si quartam orbis rutilus cinget, et ventos et imbres praemonebit. apud Varronem ita est: "si quarto die luna erit directa, magnam tempestatem in mari praesagiet, nisi si coronam circa se habebit et eam sinceram, quoniam illo modo non ante plenam lunam hiematurum ostendit. si plenilunio per dimidium pura erit, dies serenos significabit; si rutila, ventos; nigrescens imbres. si caligo orbisve nubium incluserit, ventos, qua se ruperit; si gemini orbes cinxerint, maiorem tempestatem, et magis, si tres erunt aut nigri, interrupti atque distracti. nascens luna si cornu superiore obatrato surget, pluvias decrescens dabit; si inferiore, ante plenilunium; si in media nigritia illa fuerit, imbrem in plenilunio. si plena circa se habebit orbem, ex qua parte is maxime splendebit, ex ea ventum ostendet; si in ortu cornua crassiora fuerint, horridam tempestatem. si ante quartam non apparuerit vento favonio flante, hiemalis toto mense erit. si xvi vehementius flammea apparuerit, asperas tempestates praesagiet." sunt et ipsius lunae viii articuli, quotiens in angulos solis incidat, plerisque inter eos tantum observantibus praesagia eius, hoc est iii, vii, xi, xv, xviiii, xxiii, xxvii et interlunium.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (7 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: