previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

nunc ex his generibus, quae romam invehuntur, levissimum est gallicum atque chersonneso advectum, quippe non excedunt modii vicenas libras, si quis granum ipsum ponderet. sardum adicit selibram, alexandrinum et trientem - hoc et siculi pondus - , baeticum totam libram addit, africum et dodrantem. in transpadana italia scio vicenas quinas libras farris modios pendere, circa clusium et senas. lex certa naturae, ut in quocumque genere pani militari tertia portio ad grani pondus accedat, sicut optumum frumentum esse, quod in subactum congium aquae capiat. quibusdam generibus per se pondus, sicut baliarico: modio tritici panis p. xxxv reddit; quibusdam binis mixtis, ut cyprio et alexandrino xx prope libras non excedentibus. cyprium fuscum est panemque nigrum facit, itaque miscetur alexandrinum candidum, redeuntque xxv pondo. thebaicum libram adicit. marina aqua subigi, quod plerique in maritimis locis faciunt occasione lucrandi salis, inutilissimum. non alia de causa opportuniora morbis corpora existunt. galliae et hispaniae frumento in potum resoluto quibus diximus generibus spuma ita concreta pro fermento utuntur, qua de causa levior illis quam ceteris panis. est differentia et calami, crassior quippe melioris est generis. plurimis tunicis thracium triticum vestitur ob nimia frigora illi plagae exquisitum. eadem causa et trimenstre invenit detinentibus terras nivibus, quod tertio fere a satu mense, cum et in reliquo orbe, metitur. totis hoc alpibus notum, et hiemalibus provinciis nullum hoc frumento laetius, unicalamum praeterea nec usquam capax, seriturque non nisi tenui terra. est et bimestre circa thraciae aenum, quod xl die, e quo satum est, maturescit, mirumque nulli frumento plus esse ponderis et furfuribus carere. utitur eo et sicilia et achaia, montuosis utraque partibus, euboea quoque circa carystum. in tantum fallitur columella, qui ne trimestris quidem proprium genus existimaverit esse, cum sit antiquissimum. graeci setanion vocant. tradunt in bactris grana tantae magnitudinis fieri, ut singula spicas nostras aequent.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: