previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

iugum vocabatur, quod uno iugo boum in die exarari posset; actus, in quo boves agerentur cum aratro uno impetu iusto. hic erat cxx pedum duplicatusque in longitudinem iugerum faciebat. dona amplissima imperatorum ac fortium civium quantum quis uno die plurimum circumaravisset, item quartarii farris aut heminae, conferente populo. cognomina etiam prima inde: pilumni, qui pilum pistrinis invenerat, pisonis a pisendo, iam fabiorum, lentulorum, ciceronum, ut quisque aliquod optime genus sereret. iuniorum e familia bubulcum nominarunt, qui bubus optime utebatur. quin et in sacris nihil religiosius confarreationis vinculo erat, novaeque nuptae farreum praeferebant. agrum male colere censorium probrum iudicabatur, atque, ut refert cato, cum virum bonum laudantes bonum agricolam bonumque colonum dixissent, amplissime laudasse existimabantur. hinc et locupletes dicebant loci, hoc est agri, plenos. pecunia ipsa a pecore appellabatur. etiam nunc in tabulis censoriis pascua dicuntur omnia, ex quibus populus reditus habet, quia diu hoc solum vectigal fuerat. multatio quoque non nisi ovium boumque inpendio dicebatur, non omittenda priscarum legum benivolentia: cautum quippe est, ne bovem prius quam ovem nominaret, qui indiceret multam. ludos boum causa celebrantes bubetios vocabant. servius rex ovium boumque effigie primum aes signavit. frugem quidem aratro quaesitam furtim noctu pavisse ac secuisse puberi xii tabulis capital erat, suspensumque cereri necari iubebant gravius quam in homicidio convictum, inpubem praetoris arbitratu verberari noxiamve duplionemve decerni. iam distinctio honosque civitatis ipsius non aliunde erat. rusticae tribus laudatissimae eorum, qui rura haberent, urbanae vero, in quas transferri ignominia esset, desidiae probro. itaque quattuor solae erant, a partibus urbis, in quis habitabant, suburana, palatina, collina, esquilina. nundinis urbem revisitabant et ideo comitia nundinis habere non licebat, ne plebes rustica avocaretur. quies somnusque in stramentis erat. gloriam denique ipsam a farris honore adoriam appellabant. equidem ipsa etiam verba priscae significationis admiror; ita enim est in commentariis pontificum: "augurio canario agendo dies constituantur, priusquam frumenta vaginis exeant nec antequam in vaginas perveniant."

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (13 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: