previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

ergo his moribus non modo sufficiebant fruges nulla provinciarum pascente italiam, verum etiam annonae vilitas incredibilis erat. manius marcius aedilis plebis primum frumentum populo in modios assibus datavit. l. minucius augurinus, qui spurium maelium coarguerat, farris pretium in trinis nundinis ad assem redegit undecimus plebei tribunus, qua de causa statua ei extra portam trigeminam a populo stipe conlata statuta est. seius in aedilitate assibus populo frumentum praestitit, quam ob causam et ei statuae in capitolio ac palatio dicatae sunt, ipse supremo die populi umeris portatus in rogum est. quo vero anno mater deum advecta romam est, maiorem ea aestate messem quam antecedentibus annis decem factam esse tradunt. M. Varro auctor est, cum l. metellus in triumpho plurimos duxit elephantos, assibus singulis farris modios fuisse, item vini congios ficique siccae pondo xxx, olei pondo x, carnis pondo xii. nec e latifundiis singulorum contingebat arcentium vicinos, quippe etiam lege stolonis licini incluso modo quingentorum iugerum, et ipso sua lege damnato, cum substituta filii persona amplius possideret. luxuriantis iam rei p. fuit ista mensura. mani quidem curi post triumphos inmensumque terrarum adiectum imperio nota contio est: perniciosum intellegi civem, cui septem iugera non essent satis. haec autem mensura plebei post exactos reges adsignata est. quaenam ergo tantae ubertatis causa erat ipsorum tunc manibus imperatorum colebantur agri, ut fas est credere, gaudente terra vomere laureato et triumphali aratore, sive illi eadem cura semina tractabant, qua bella, eademque diligentia arva disponebant, qua castra, sive honestis manibus omnia laetius proveniunt, quoniam et curiosius fiunt. serentem invenerunt dati honores serranum, unde ei et cognomen. aranti quattuor sua iugera in vaticano, quae prata quintia appellantur, cincinnato viator attulit dictaturam et quidem, ut traditur, nudo, plenoque nuntius morarum: "vela corpus," inquit, "ut perferam senatus populique romani mandata." tales tum etiam viatores erant, quod ipsum nomen inditum est subinde ex agris senatum ducesque arcessentibus. at nunc eadem illa vincti pedes, damnatae manus inscriptique vultus exercent, non tam surda tellure, quae parens appellatur colique dicitur et ipso honore his absumpto, ut non invita ea et indignante credatur id fieri. et nos miramur ergastulorum non eadem emolumenta esse, quae fuerint imperatorum!

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (9 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: