previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

remedia eorum, quaecumque pertinent ad herbas, in sarculo et, cum semen iactatur, cinere. quae vero in semine et circa radicem consistunt, praecedente cura caventur. vino ante semina perfusa minus aegrotare existimant. vergilius nitro et amurca perfundi iubet fabam; sic etiam grandescere promittit. quidam vero, si triduo ante satum urina et aqua maceretur, praecipue adolescere putant; ter quidem saritam modium fractae e modio solidae reddere. reliqua semina, cupressi foliis tusis si misceantur, non esse vermiculis obnoxia, nec si interlunio serantur. multi ad mili remedia rubetam noctu arvo circumferri iubent, priusquam sariatur, defodique in medio inclusam fictili. ita nec passerem nec vermes nocere, sed eruendam, priusquam metatur; alioquin amarum fieri. quin et armo talpae contacta semina uberiora esse. democritus suco herbae, quae appellatur aizoum, in tegulis nascens, et ab aliis aesum, latine vero sedum aut digitillum, medicata seri iubet omnia semina. vulgo vero, si dulcedo noceat et vermes radicibus inhaereant, remedium est amurca pura ac sine sale spargere, dein sarire, si in articulum seges ire coeperit, runcare, ne herbae vincant. pestem a milio atque panico, sturnorum passerumve agmina, scio abigi herba, cuius nomen ignotum est, in quattuor angulis segetis defossa, mirum dictu, ut omnino nulla avis intret. mures abiguntur cinere mustelae vel felis diluto et semine sparso vel decoctarum aqua. sed redolet virus animalium eorum etiam in pane. ob id felle bubulo semina attingi utilius putant. rubigo quidem, maxima segetum pestis, lauri ramis in arvo defixis transit in ea folia ex arvis. luxuria segetum castigatur dente pecoris in herba dumtaxat, et depastae quidem vel saepius nullam in spica iniuriam sentiunt. retonsarum etiam semel omnino certum est granum longius fieri et inane cassumque ac satum non nasci. babylone tamen bis secant, tertium depascunt; alioquin folia tantum fierent. sic quoque cum quinquagesimo fenore messes reddit eximia fertilitas soli, diligentioribus vel cum centesimo. neque est cura difficilis quam diutissime aqua rigandi, ut praepinguis et densa ubertas diluatur. limum autem non invehunt euphrates tigrisque sic ut in aegypto nilus, nec terra ipsa herbas gignit. ubertas tamen tanta est, ut sequente anno sponte restibilis fiat seges inpressis vestigio seminibus. quae tanta soli differentia admonet terrae genera in fruges discribere.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: