previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

sequitur huc dilata et maxima indigens cura de tempore fruges serendi quaestio magnaque ex parte rationi siderum conexa; quamobrem sententias omnium in primis ad id pertinentes exponemus. hesiodus, qui princeps hominum de agricultura praecepit, unum tempus serendi tradidit a vergiliarum occasu. scribebat enim in boeotia helladis, ubi ita seri diximus. inter diligentissimos convenit, ut in alitum quadripedumque genitura, esse quosdam ad conceptum impetus et terrae. hoc graeci ita definiunt, cum sit calida et umida. vergilius triticum et far a vergiliarum occasu seri iubet, hordeum inter aequinoctium autumni et brumam, viciam vero et passiolos et lentem boote occidente. quo fit, ut horum siderum aliorumque exortus et occasus digerendi sint in suos dies. sunt qui et ante vergiliarum occasum seri iubeant, dumtaxat in arida terra calidisque provinciis; custodiri enim semen, corrumpente umore, et a proximo imbre uno die erumpere; alii statim ab occasu vergiliarum - sequi imbres a septimo fere die - ; aliqui in frigidis ab aequinoctio autumni, in calidis serius, ne ante hiemem luxurient. inter omnes autem convenit circa brumam serendum non esse, magno argumento, quoniam hiberna semina, cum ante brumam sata sint, septimo die erumpant; si post brumam, vix quadragesimo. sunt qui properent atque ita pronuntient, festinatam sementem saepe decipere, serotinam semper. e contrario alii vel vere potius serendum quam malo autumno atque, ubi fuerit necesse, inter favonium et vernum aequinoctium. quidam omissa caelesti subtilitate temporibus definiunt: vere linum et avenam et papaver atque, uti nunc etiam transpadani servant, usque in quinquatrus, fabam, siliginem novembri mense, far septembri extremo usque in idus octobres, alii post hunc diem in kal. novembres. ita his nulla naturae cura est, illis nimia, et ideo caeca subtilitas, cum res geratur inter rusticos litterarumque expertes, non modo siderum. et confitendum est caelo maxime constare ea, quippe vergilio iubente praedisci ventos ante omnia ac siderum mores neque aliter quam navigantibus servari. spes ardua, inmensa, misceri posse caelestem divinitatem inperitiae rusticae, sed temptanda iam grandi vitae emolumento. prius tamen sideralis difficultas, quam sensere etiam periti, subicienda contemplationi est, quo deinde laetior mens discedat a caelo et facta sentiat, quae futura praenosci non possint.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (5 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: