previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

primum omnium dierum ipsorum anni solisque motus prope inexplicabilis ratio est, ad ccclxv adiciente anno intercalario diei noctisque quadrantes. ita fit, ut tradi non possint certa siderum tempora. accedit confessa rerum obscuritas, nunc praecurrente nec paucis diebus tempestatum significatu, quod προχειμάζειν graeci vocant, nunc postveniente, quod ἐπιχειμάζειν, et plerumque alias celerius, alias tardius caeli effectu ad terram deciduo: vulgo serenitate reddita confectum sidus audimus. praeterea cum omnia haec statis sideribus caeloque adfixis constent, interveniunt motus stellarum, grandinum, imbrium, et ipsi non levi effectu, ut docuimus, turbantque conceptae spei ordinem. idque, ne nobis tantum putemus accidere, et reliqua fallit animalia sagaciora circa hoc, ut quo vita eorum constet, aestivasque alites praeposteri aut praeproperi rigores necant, hibernas aestus. ideo vergilius errantium quoque siderum rationem ediscendam praecipit, admonens observandum frigidae saturni stellae transitum. sunt qui certissimum veris indicium arbitrentur ob infirmitatem animalis papiliones. sed eo ipso anno, cum commentaremur haec, notatum est, proventum eorum ter repetito frigore extinctum advenasque volucres a. d. vi. kal. febr. spem veris adtulisse mox saevissima hieme conflictatas. res anceps primum omnium a caelo peti legem, deinde eam argumentis esse quaerendam. super omnia est mundi convexitatis terrarumque globi differentia, eodem sidere alio tempore aliis aperiente se gentibus, quo fit, ut causa eius non isdem diebus ubique valeat. addidere difficultatem et auctores diversis in locis observando, mox etiam in isdem diversa prodendo. tres autem fuere sectae, chaldaea, aegyptia, graeca. his addidit quartam apud nos caesar dictator annos ad solis cursum redigens singulos sosigene perito scientiae eius adhibito; et ea ipsa ratio postea conperto errore correcta est ita, ut duodecim annis continuis non intercalaretur, quia coeperat ad sidera annus morari, qui prius antecedebat. et sosigenes ipse trinis commentationibus - quamquam diligentior ceteris, non cessavit tamen addubitare ipse semet corrigendo - et auctores prodidere ea, quos praetexuimus volumini huic, raro ullius sententia cum alio congruente. minus hoc in reliquis mirum, quos diversi excusaverint tractus. eorum, qui in eadem regione dissedere, unam discordiam ponemus exempli gratia: occasum matutinum vergiliarum hesiodus - nam huius quoque nomine exstat astrologia - tradidit fieri, cum aequinoctium autumni conficeretur, thales xxv die ab aequinoctio, anaximander xxxi, euctemon xliiii, eudoxus xlviii. nos sequimur observationem caesaris maxime; haec erit italiae ratio. dicemus autem et aliorum placita, quoniam non unius terrae, sed totius naturae interpretes sumus, non auctoribus positis - id enim verbosum est - , sed regionibus. legentes tantum meminerint brevitatis gratia, cum attica nominata fuerit, simul intellegere cycladas insulas; cum macedonia, magnesiam, threciam; cum aegyptus, phoenicen, cyprum, ciliciam; cum boeotia, locridem, phocidem et finitimos semper tractus; cum hellespontus, chersonesum et continentia usque atho montem; cum ionia, asiam et insulas asiae; cum peloponnesus, achaiam et ad vesperam iacentes terras. chaldaei assyriam et babyloniam demonstrabunt. africam, hispanias, gallias sileri non erit mirum; nemo enim observavit in iis, qui proderet siderum exortus. non tamen difficili ratione dinoscentur in illis quoque terris digestione circulorum, quam in sexto volumine fecimus, qua cognatio caeli non gentium modo, verum urbium quoque singularum intellegitur. ergo ex iis terris, quas nominavimus, sumpta convexitate circuli pertinentis ad quas quisque quaeret terras, iidem erunt siderum exortus per omnium circulorum pares umbras. indicandum et illud, tempestates ipsas cardines suos habere quadrinis annis, et easdem non magna differentia reverti ratione solis, octonis vero augeri easdem, centesima revolvente se luna.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: