previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Varro in fabae utique satu hanc observationem custodiri praecepit. alii plena luna serendam, lentim vero a vicesima quinta ad tricesimam, viciam quoque iisdem lunae diebus. ita demum sine limacibus fore. quidam pabuli causa sic iubent seri, seminis autem vere.

est et alia manifestior ratio mirabiliore naturae providentia, in qua ciceronis sententiam ipsius verbis subsignabimus:

"iam vero semper viridis semperque gravata

lentiscus triplici solita est grandescere fetu

ter fruges fundens tria tempora monstrat

arandi." ex his unum hoc erit idem et lino ac papaveri serendo. cato de papavere ita tradit: "virgas et sarmenta, quae tibi usioni supererunt, in segete comburito. ubi eas combusseris, ibi papaver serito." silvestre in miro usu est melle decoctum ad faucium remedia, visque somnifera etiam sativo. et hactenus de hiberna semente. verum ut pariter omnis culturae quoddam breviarium peragatur, eodem tempore conveniet arbores stercorare, adcumulare item vineas - sufficit in iugerum opera - et, ubi patietur loci ratio, arbusta ac vineas putare, solum seminariis bipalio praeparare, incilia aperire, aquam de agro pellere, torcular lavare et recondere. a kal. novemb. gallinis ova supponere nolito, donec bruma conficiatur. in eum diem ternadena subicito aestate tota, hieme pauciora, non tamen infra novena. democritus talem futuram hiemem arbitratur, qualis fuerit brumae dies et circa eum terni; item solstitio aestatem. circa brumam plerisque bis septeni halcyonum feturae ventorum quiete molliunt caelum. sed et in his et in aliis omnibus ex eventu significationum intellegi sidera debebunt, non ad dies utique praefinitos expectari tempestatum vadimonia.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (8 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: