previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

solstitium peragi in octava parte cancri et viii kal. iul. diximus. magnus hic anni cardo, magna res mundi. in hoc usque a bruma crescunt dies creverunt sex mensibus, sol ipse ad aquilonem scandens ac per ardua enisus ab ea meta incipit flecti ac degredi ad austrum, aucturus noctes aliis sex mensibus ablaturusque diei mensuram. ex hoc deinde rapiendi convehendique fructus alios atque alios tempus, et praeparandi se contra saevam feramque hiemem, decebatque hoc discrimen indubitatis notis signasse naturam. quam ob rem eas manibus ipsis agricolarum ingessit vertique iussit ipsa die folia et esse confecti sideris signum, nec silvestrium arborum remotarumque, ut in saltus devios montesque eundum esset quaerentibus signa, non rursus urbanarum quaeque topiario tantum coluntur, quamquam his et in villa visendis. vertit oleae ante pedes satae, vertit tiliae ad mille usus petendae, vertit populi albae etiam vitibus nuptae. adhuc parum est. 'ulmum, inquit, vite dotatam habes: et huius vertam. pabulo folia eius stringis aut deputas: aspice et tenes sidus. alia parte caelum respiciunt quam qua spectavere pridie. salice omnia alligas, humillima arborum, ipse toto capite altior: et huius circumagam. quid te rusticum quereris non stat per me, quo minus caelum intellegas et caelestia scias. dabo et auribus signum: palumbium utique exaudi gemitus. transisse solstitium caveto putes, nisi cum incubantem videris palumbem.' ab solstitio ad fidiculae occasum vi kal. iul. caesari orion exoritur, zona autem eius iiii non. assyriae, aegypto vero procyon matutino aestuosus, quod sidus apud romanos non habet nomen, nisi caniculam hanc volumus intellegi, hoc est minorem canem, ut in astris pingitur, ad aestum magno opere pertinens, sicut paulo mox docebimus. iiii non. chaldaeis corona occidit matutino, atticae orion totus eo die exoritur. prid. id. iul. aegyptiis orion desinit exoriri, xvi kal. aug. assyriae procyon exoritur, dein post triduum fere ubique confessum inter omnes sidus ingens, quod canis ortum vocamus, sole partem primam leonis ingresso. hoc fit post solstitium xxiii die. sentiunt id maria et terrae, multae vero et ferae, ut suis locis diximus. neque est minor ei veneratio quam discriptis in deos stellis, accenditque solem et magnam aestus obtinet causam. xiii kal. aegypto aquila occidit matutino etesiarumque prodromi flatus incipiunt, quod caesar x kal. sentire italiam existimavit. aquila atticae matutino occidit, iii kal. regia in pectore leonis stella matutino caesari emergit. viii id. aug. arcturus medius occidit, iii id. fidicula occasu suo autumnum inchoat, ut is adnotavit, sed vera ratio id fieri invenit vi id. easdem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: