previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

seri vult raphanus terra soluta, umida. fimum odit palea contentus. frigore adeo gaudet, ut in germania infantium puerorum magnitudinem aequet. seritur post id. feb., ut vernus sit, iterumque circa vulcanalia, quae satio melior. multi et martio et aprili serunt et septembri. incipiente incremento confert alterna folia circumobruere, ipsos vero adcumulare, nam qui extra terram emersit, durus fit atque fungosus. aristomachus detrahi folia per hiemem iubet et, ne lacunae stagnent, accumulari; ita in aestatem grandescere. quidam prodidere, si palo adacto caverna palea insternatur sex digitorum altitudine, deinde in semen fimumque et terra congeratur, ad magnitudinem scrobis crescere. praecipue tamen salsis aluntur; itaque etiam talibus aquis rigantur et in aegypto nitro sparguntur, ubi sunt suavitate praecipui. in totum quoque salsugine amaritudo eorum eximitur, fiuntque coctis similes. namque et cocti dulcescunt et in naporum vicem transeunt. crudos medici suadent ad colligenda acria viscerum cum sale ieiunis esse, atque ita vomitionibus praeparant meatum. tradunt et praecordiis necessarium hunc sucum, quando φθειρίασιν cordi intus inhaerentem non alio potuisse depelli conpertum sit in aegypto, regibus corpora mortuorum ad scrutandos morbos insecantibus. atque, ut est graeca vanitas, fertur in templo apollinis delphis adeo ceteris cibis praelatus raphanus, ut ex auro dicaretur, beta ex argento, rapum e plumbo. scires non ibi genitum m'. curium imperatorem, quem hospitum legatis aurum repudiaturo adferentibus rapum torrentem in foco inventum annales nostri prodidere. scripsit et moschion graecus unum de raphano volumen. utilissimi in cibis hiberno tempore existimantur, iidemque dentibus semper inimici, quoniam adterant; ebora certe poliunt. odium is cum vite maximum, refugitque iuxta satos.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (4 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: