previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

proxima hinc est bulborum natura, quos cato in primis serendos praecipit celebrans megaricos. verum nobilissima est scilla, quamquam medicamini nata exacuendoque aceto. nec ulli amplitudo maior, sicuti nec vis asperior. duo genera medicae, masculae albis foliis, feminae nigris. set tertium genus est cibis gratum, epimenidu vocatur, angustius folio ac minus asperum. seminis plurimum omnibus; celerius tamen proveniunt satae bulbis circa latera natis et, ut crescant, folia, quae sunt his ampla, deflexa circa obruuntur; ita sucum omnem in se trahunt capita. sponte nascuntur copiosissimae in baliaribus ebusoque insulis ac per hispanias. unum de eis volumen condidit pythagoras philosophus, colligens medicas vires, quas proximo reddemus libro. reliqua genera bulborum differunt colore, magnitudine, suavitate, quippe cum quidam crudi mandantur, ut in cherroneso taurica. post hos in africa nati maxime laudantur, mox apuli. genera graeci haec fecere: bolbinen, setanion, opitiona, cyica, aegilopa, sisyrinchion. in hoc mirum imas eius radices crescere hieme, verno autem, cum apparuerit viola, minui ac contrahi, tunc deinde bulbum pinguescere. est inter genera et quod in aegypto aron vocant, scillae proximum amplitudine, foliis lapathi, caule recto duum cubitorum, baculi crassitudine, radice mollioris naturae, quae estur et cruda. effodiuntur bulbi ante ver aut deteriores illico fiunt. signum maturitatis est folia inarescentia ab imo, vetustioresque improbant, item longos ac parvos; contra rubicundis rotundioribusque laus et grandissimis. amaritudo plerisque in vertice est, media eorum dulcia. bulbos non nasci nisi e semine priores tradiderunt, sed in praenestinis campis sponte nascuntur ac sine modo etiam in remorum arvis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (6 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: