previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

ingens hic pugna litterarum contraque vulgi, circumfundi terrae undique homines conversisque inter se pedibus stare, et cunctis similem esse verticem, simili modo et quacumque parte media calcari, illo quaerente, cur non decidant contra siti, tamquam non ratio praesto sit, ut nos non decidere mirentur illi. intervenit sententia quamvis indocili probabilis turbae, inaequali globo, ut si sit figura pineae nucis, nihilo minus terram undique incoli. sed quid hoc refert, alio miraculo exoriente, pendere ipsam ac non cadere nobiscum, ceu spiritus vis, mundo praesertim inclusi, dubia sit, aut possit cadere, natura repugnante et quo cadat negante. nam sicut ignium sedes non est nisi in ignibus, aquarum nisi in aquis, spiritus nisi in spiritu, sic terrae, arcentibus cunctis, nisi in se locus non est. globum tamen effici mirum est in tanta planitie maris camporumque. cui sententiae adest dicaearchus, vir in primis eruditus, regum cura permensus montes, ex quibus altissimum prodidit pelium mccl passuum ratione perpendiculi, nullam esse eam portionem universae rotunditatis colligens. mihi incerta haec videtur coniectatio, haud ignaro quosdam alpium vertices longo tractu nec breviore quinquaginta milium passuum adsurgere. sed vulgo maxime haec pugna est, si coactam in verticem aquarum quoque figuram credere cogatur. atqui non aliud in rerum natura adspectu manifestius. namque et dependentes ubique guttae parvis globantur orbibus et pulveri inlatae frondiumque lanugini inpositae absoluta rotunditate cernuntur, et in poculis repletis media maxime tument, quae propter subtilitatem umoris mollitiamque in se residentem ratione facilius quam visu deprehenduntur. idque etiam magis mirum, in poculis repletis addito umore minimo circumfluere quod supersit, contra evenire ponderibus additis ad vicenos saepe denarios, scilicet quia intus recepta liquorem in verticem attollant, at cumulo eminenti infusa delabantur. eadem est causa, propter quam e navibus terra non cernatur, e navium malis conspicua, ac procul recedente navigio, si quid quod fulgeat religetur in mali cacumine, paulatim descendere videatur et postremo occultetur. denique oceanus, quem fatemur ultimum, quanam alia figura cohaereret atque non decideret nullo ultra margine includente id ipsum ad miraculum redit, quonam modo, etiamsi globetur, extremum non decidat mare. contra quod, ut sint plana maria et qua videntur figura, non posse id accidere, magno suo gaudio magnaque gloria inventores graeci subtilitate geometrica docent. namque cum e sublimi in inferiora aquae ferantur et sit haec natura earum confessa nec quisquam dubitet in litore ullo accessisse eas quo longissime devexitas passa sit, procul dubio apparere, quo quid humilius sit, propius a centro esse terrae, omnesque linias, quae emittantur ex eo ad proximas aquas, breviores fieri quam quae ad extremum mare a primis aquis; ergo totas omnique ex parte aquas vergere in centrum ideoque non decidere, quoniam in interiora nitantur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (4 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: