previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

a gadibus columnisque herculis hispaniae et galliarum circuitu totus hodie navigatur occidens. septentrionalis vero oceanus maiore ex parte navigatus est, auspiciis Divi Augusti germaniam classe circumvecta ad cimbrorum promunturium et inde inmenso mari prospecto aut fama cognito scythicam ad plagam et umore nimio rigentia. propter quod minime verisimile est illic maria deficere, ubi umoris vis superet. iuxta vero ab ortu ex indico mari sub eodem sidere pars tota vergens in caspium mare pernavigata est macedonum armis seleuco atque antiocho regnantibus, qui et seleucida et antiochida ab ipsis appellari voluere. et circa caspium multa oceani litora explorata parvoque brevius quam totus hinc aut illinc septentrio eremigatus, ut iam coniecturae locum sic quoque non relinquat ingens argumentum paludis maeoticae, sive ea illius oceani sinus est, ut multos adverto credidisse, sive angusto discreti situ restagnatio. alio latere gadium ab eodem occidente magna pars meridiani sinus ambitu mauretaniae navigatur hodie. maiorem quidem eius partem et orientis victoriae magni alexandri lustravere usque in arabicum sinum, in quo res gerente c. caesare Augusti filio signa navium ex hispaniensibus naufragiis feruntur agnita. et hanno carthaginis potentia florente circumvectus a gadibus ad finem arabiae navigationem eam prodidit scripto, sicut ad extera europae noscenda missus eodem tempore himilco. praeterea nepos cornelius auctor est eudoxum quendam sua aetate, cum lathyrum regem fugeret, arabico sinu egressum gades usque pervectum, multoque ante eum caelius antipater vidisse se qui navigasset ex hispania in aethiopiam commercii gratia. idem nepos de septentrionali circuitu tradit quinto metello celeri, afrani in consulatu collegae, sed tum galliae proconsuli, indos a rege sueborum dono datos, qui ex india commercii causa navigantes tempestatibus essent in germaniam abrepti. sic maria circumfusa undique dividuo globo partem orbis auferunt nobis, nec inde huc nec hinc illo pervio tractu. quae contemplatio apta detegendae mortalium vanitati poscere videtur, ut totum hoc, quicquid est, in quo singulis nihil satis est, ceu subiectum oculis quantum sit ostendam.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: