previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

communia autem sponte nascentibus candor, caulis interdum cubitali longitudine, in thyrso et foliis scabritia. ex iis rotunda folia et brevia habentem sunt qui hieracion vocent, quoniam accipitres scalpendo eam sucoque oculos tinguendo obscuritatem, cum sensere, discutiant. sucus omnibus candidus, viribus quoque papaveri similis; carpitur per messes inciso caule, conditur fictili novo, ad multa praeclarus. sanat omnia oculorum vitia cum lacte mulierum, argema, nubiculas, cicatrices adustionesque omnes, praecipue caligines. inponitur etiam oculis in lana contra epiphoras. idem sucus alvum purgat in posca potus ad duos obolos. serpentium ictibus medetur in vino potus. et folia thyrsique triti ex aceto bibuntur, vulneri inlinuntur, maxime contra scorpionum ictus, contra vero phalangia commixto vino et aceto. aliis quoque venenis resistunt, exceptis quae strangulando necant aut his quae vesicae nocent, item psimithio excepto. inponuntur et ventri ex melle atque aceto ad detrahenda vitia alvi. urinae difficultates sucus emendat. crateuas eum et hydropicis obolis duobus in aceto et cyatho vini dari iubet. quidam et e sativis colligunt sucum minus efficacem. peculiares earum effectus - praeter iam dictos somnum faciendi veneremque inhibendi, aestum refrigerandi, stomachum purgandi, sanguinem augendi - non pauci restant, quoniam et inflationes discutiunt ructusque lenes faciunt, concoctiones adiuvant, cruditates ipsae numquam faciunt. nec ulla res in cibis magis aviditatem incitat inhibetque eadem. in causa alterutraque modus est: sic et alvum copiosiores solvunt, modicae sistunt. lentitiam pituitae digerunt atque, ut aliqui tradiderunt, sensus purgant, stomachis dissolutis utilissimae. adiuvantur in eos usus et oxypori obolis, asperitatem addito dulci ad intinctum aceti temperantes, si crassior pituita sit, scillite aut vino absinthite, si et tussis sentiatur, hysopite admixto. dantur coeliacis cum intubo erratico et ad duritiam praecordiorum. dantur et melancholicis candidae copiosiores et ad vesicae vitia. praxagoras et dysintericis dedit. ambustis quoque prosunt recentibus, priusquam pusulae fiant, cum sale inlitae. ulcera etiam, quae serpunt, coercent, initio cum aphronitro, mox in vino. tritae igni sacro inlinuntur. convulsa et luxata caulibus tritis cum polenta ex aqua frigida leniunt, eruptiones papularum ex vino et polenta. in cholera quoque coctas patinis dederunt, ad quod utilissimae quam maximi caulis et amarae. quidam et lacte infundunt. defervefacti hi caules et stomacho utilissimi traduntur, sicut somno aestiva maxime lactuca et amara lactensque, quam meconidem vocavimus. hoc lacte et oculorum claritati cum muliebri lacte utilissimum esse praecipitur, dum tempestivo capite inunguantur oculi, et ad vitia, quae frigore in his facta sint. miras et alias invenio laudes: thoracis vitiis prodesse non secus quam habrotonum cum melle attico; purgari et feminas hoc cibo; semen sativarum contra scorpiones dari; semine trito ex vino poto et libidinum imaginationes in somno conpesci; temptantes aquas non nocere lactucam edentibus. quidam tamen frequentiores in cibo officere claritati oculorum tradiderunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: