previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

graecorum quoque opiniones iam et catonis causa poni convenit, in his dumtaxat, quae ille praetermiserit. biles trahere non percoctam putant, item alvum solvere eandemque bis coctam sistere. vino adversari ut inimicam vitibus, antecedente in cibis caveri ebrietatem, postea sumpta crapulam discuti. hunc cibum et oculorum claritati conferre multum, sucum vero crudae vel angulis tantum tactis cum attico melle plurimum. facillime concoqui, ciboque eo sensus purgari. erasistrati schola clamat nihil esse utilius stomacho nervisque, ideo paralyticis et tremulis dari iubet et sanguinem excreantibus. hippocrates coeliacis et dysintericis bis coctam cum sale, item ad tenesmum et renium causa, lactis quoque ubertatem puerperis hoc cibo fieri iudicans et purgationem feminis. crudus quidem caulis si mandatur, partus quoque emortuos pelli. apollodorus adversus fungorum venena semen aut sucum bibendum censet, philistion opisthotonicis sucum ex lacte caprino cum sale et melle. invenio et podagra liberatos edendo eam decoctaeque ius bibendo, hoc et cardiacis datum et comitialibus morbis addito sale, item splenicis in vino albo per dies xl et ictericis nec non et phreneticis. raucis crudae sucum gargarizandum bibendumque demonstrat, contra vero singultus cum coriandro et aneto et melle ac pipere ex aceto. inlitam quoque prodesse inflationibus stomachi, item serpentium ictibus et sordidis ulceribus ac vetustis, vel aqua ipsa cum hordeacia farina, sucum ex aceto vel cum feno graeco. sic aliqui et articulis podagrisque inponunt. epinyctidas et, quidquid aliud serpit in corpore, inposita levat, item repentinas caligines, has et si mandatur ex aceto; suggillata vero et alios livores pura inlita, lepras et psoras cum alumine rotundo ex aceto. sic et fluentes capillos retinet. epicharmus testium et genitalium malis hanc utilissime inponi, efficacius eandem cum faba trita, item convolsis, cum ruta contra ardores febrium et stomachi vitia, cum rutae semine ad secundas et muris aranei morsus. foliorum aridorum farina alterutra parte exinanit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: