previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

pythagoras et in hac marem minoribus herbaceique coloris foliis a femina discrevit, et eam laetioribus foliis et colore. idem oculis noxiam putavit; falsum, quoniam scalptores et pictores hoc cibo utuntur oculorum causa cum pane vel nasturtio, caprae quoque silvestres propter visum, ut aiunt. multi suco eius cum melle attico inuncti discusserunt caligines vel cum lacte mulieris puerum enixae vel puro suco angulis oculorum tactis. epiphoras cum polenta inposita lenit; item capitis dolores pota cum vino aut cum aceto et rosaceo inlita, si vero sit cephalaea, cum farina hordeacia et aceto. eadem cruditates discutit, mox et inflationes, dolores stomachi veteres. vulvas aperit corrigitque conversas inlita in melle toto ventre et pectore; hydropicis cum fico et decocta ad dimidias partes potaque ex vino. sic bibitur et ad pectoris dolores laterumque et lumborum, tusses, suspiria, pulmonum, iocinerum, renium vitia, horrores frigidos, crapulae gravedines. decocuntur folia poturis; et in cibo vel cruda vel decocta aut condita prodest; item torminibus in hysopo decocta et cum vino pota. sic et sanguinem sistit interiorem et narium indita iis; sic et conlutis dentibus prodest. auribus quoque in dolore sucus infunditur, custodito, ut diximus, modo in silvestri, contra tarditatem vero sonitusque cum rosaceo vel cum laureo oleo aut cum vino et melle. sucus et phreneticis ex aceto tritae instillatur in tempora et cerebrum. adiecerunt aliqui et serpyllum et laurum, inlinentes capita et colla. dederunt et lethargicis ex aceto olfaciendum et comitialibus bibendum decoctae sucum in cyathis iiii; ante accessiones, quarum frigus intolerabile est, alsiosisque et crudam in cibo. urinam quoque vel cruentam pellit, feminarum etiam purgationes secundasque et iam emortuos partus, ut hippocrati videtur, ex vino dulci nigro pota. itaque inlitam et vulvarum causa et suffire iubet. diocles et cardiacis inponit ex aceto et melle cum farina hordeacia et contra ileum decocta farina in oleo velleribus collecta. multi vero et contra purulentas excreationes siccae drachmas duas, sulpuris unam et dimidiam sumi censent, et contra cruentas ramos iii decoctos in vino. datur et dysintericis cum caseo in vino contrita. dederunt et cum bitumine infriatam potioni propter anhelitum, ex alto lapsis seminis iii uncias olei libra vinique sextario. inlinitur cum oleo coctis foliis partibus, quas frigus adusserit. si urinam movet, ut hippocrati videtur, mirum est, quosdam dare velut inhibentem potui contra incontinentiam urinae. psoras et lepras cum melle et alumine inlita emendat, item vitiligines, verrucas, strumas et similia cum trychno et adipe suillo ac taurino sebo, ignem sacrum ex aceto et oleo vel psimithio, carbunculum ex aceto; nonnulli laserpicium una inlini iubent, sine quo epinyctidas pusulas curant. inponunt et mammis turgentibus decoctam et pituitae eruptionibus cum cera, testium vero epiphoris cum ramis lauri teneris, adeo peculiari in visceribus his effectu, ut silvestri ruta cum axungia vetere inlitos ramices sanari prodant, fracta quoque membra semine trito cum cera inposito. radix rutae sanguinem oculis suffusum et toto corpore cicatrices aut maculas inlita emendat. ex reliquis, quae traduntur, mirum est, cum ferventem rutae naturam esse conveniat, fasciculum eius in rosaceo decoctum addita aloes uncia perunctis sudorem reprimere, itemque generationem inpediri hoc cibo. ideo in profluvio genitali datur et venerem crebro per somnia imaginantibus. praecavendum est gravidis abstineant hoc cibo, necari enim partus invenio. eadem ex omnibus satis quadripedum quoque morbis in maximo usu est, sive difficile spirantibus sive contra maleficorum animalium ictus, infusa per nares ex vino aut, si sanguisugam hauserint, ex aceto et quocumque in simili morborum genere, ut in homine, temperata.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (4 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: