previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

e. contrario in magnis laudibus malva est utraque et sativa et silvestris. duo genera earum amplitudine folii discernuntur. maiorem graeci malopem vocant in sativis, alteram ab emolliendo ventre dictam putant malachen. at e silvestribus, cui grande folium et radices albae, althaea vocatur, ab excellentia effectus a quibusdam plistolochia. omne solum, in quo seruntur, pinguius faciunt. contra omnes aculeatos ictus efficaces, praecipue scorpionum, vesparum similiumque et muris aranei. quin et trita cum oleo qualibet earum peruncti ante vel habentes eas non feriuntur. folium inpositum scorpionibus torporem adfert. valent et contra psimithi venena. aculeos omnes extrahunt inlitae crudae cum aphronitro, potae vero decoctae cum radice sua leporis marini venenum restingunt, ut quidam dicunt, si vomatur. de iisdem mira et alia traduntur, sed maxime, si quis cotidie suci ex qualibet earum sorbeat cyathum dimidium, omnibus morbis cariturum. ulcera manantia in capite sanant in urina putrefactae, lichenas et ulcera oris cum melle; radix decocta furfures capitis et dentium mobilitates. eius, quae unum caulem habet, radice circa dentem, qui doleat, pungunt, donec desinat dolor; eadem strumas et parotidas, panos addita hominis saliva purgat citra vulnus. semen in vino nigro potum pituita et nauseis liberat. radix mammarum vitiis occurrit adalligata in lana nigra, tussim in lacte cocta et sorbitionis modo sumpta quinis diebus emendat. stomacho inutiles sextius niger dicit, olympias thebana abortivas esse cum adipe anseris, aliqui purgari feminas foliis earum manus plenae mensura in oleo et vino sumptis. utique constat parturientes foliis substratis celerius solvi; protinus a partu revocanda, ne vulva sequatur. dant et sucum bibendum parturientibus ieiunis in vino decoctae hemina. quin et semen adalligant bracchio genitale non continentium, adeoque veneri nascuntur, ut semen unicaulis adspersum curationi feminarum aviditates augere ad infinitum xenocrates tradat itemque tres radices iuxta adalligatas. tenesmo, dysintericis utilissime infundi, item sedis vitiis, vel si foveantur. melancholicis quoque sucus datur cyathis ternis tepidus et insanientibus quaternis, decoctae comitialibus heminae suci. hic et calculosis et inflatione et torminibus aut opisthotonico laborantibus tepidus inlinitur. et sacris ignibus et ambustis decocta in oleo folia inponuntur, et ad vulnerum impetus cruda cum pane. sucus decoctae nervis prodest et vesicae et intestinorum rosionibus, vulvas et cibo et infusione emollit. alvo sucus decoctae permeatus suaves facit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (2 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: