previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

sinapi, cuius in sativis tria genera diximus, pythagoras principatum habere ex his, quorum in sublime vis feratur, iudicavit, quoniam non aliud magis in nares et cerebrum penetret. ad serpentium ictus et scorpionum tritum cum aceto inlinitur; fungorum venena discutit. contra pituitam tenetur in ore, donec liquescat, aut gargarizatur cum aqua mulsa. ad dentium dolores manditur, ad uvam gargarizatur cum aceto et melle, stomacho utilissimum contra omnia vitia, pulmonibus excreationes faciles facit in cibo sumptum; et suspiriosis datur, item comitialibus ter die cum suco cucumerum. sensus atque sternutamentis caput purgat, alvum mollit, menstrua et urinam ciet. et hydropicis inponitur cum fico et cumino tusum ternis partibus. comitiali morbo aut vulvarum conversione suffocatas excitat odore aceto mixto; item lethargicos: adicitur tordylon - est autem hoc semen ex seseli - et, si vehementior lethargus premat, cruribus aut etiam capiti inlinitur cum fico ex aceto. veteres dolores thoracis, lumborum, coxendicum, umerorum et in quacumque parte ex alto corporis vitia extrahenda sint inlitum caustica vi emendat pusulas faciendo, at in magna duritia sine fico inpositum aut, si vehementior ustio timeatur, per duplices pannos. utuntur eo ad alopecias cum rubrica, psoras, lepras, phthiriases, tetanicos, opisthotonicos. inungunt quoque scabras genas aut caligantes oculos suco cum melle, sucusque tribus modis exprimitur in fictili calescitque in eo sole modice. exit et e cauliculo sucus lacteus; eius gutta, cum induruit, dentium dolori medetur. semen ac radix, cum inmaduere musto, conteruntur manusque plenae mensura sorbentur ad confirmandas fauces, stomachum, oculos, caput sensusque omnes, mulierum etiam lassitudines, saluberrimo genere medicinae. calculos quoque discutit potum in aceto. inlinitur et livoribus suggillatisque cum melle et adipe anserino aut cera cypria. fit et oleum ex eo semine madefacto in oleo expressoque, quo utuntur ad nervorum rigores lumborumque et coxendicum et perfrictiones.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: